<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:37.35.1-37.35.10</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:37.35.1-37.35.10</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xml:lang="eng"><text><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="part" n="3"><div type="textpart" subtype="book" n="37"><div type="textpart" subtype="chapter" n="35"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>Advocato frequenti consilio legati verba sunt audita.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p>is, multis ante legationibus ultro citroque nequiquam de pace
									missis, <choice><sic>earn</sic><corr>eam</corr></choice> ipsam fiduciam impetrandi sibi esse dixit, quod
									priores legati nihil impetrassent: Zmyrnam enim et Lampsacum et
									Alexandriam Troadem et Lysimachiam in Europa iactatas in illis
									disceptationibus esse;</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p>quarum Lysimachia iam cessisse regem, ne quid habere eum in
									Europa dicerent; eas quae in Asia sint civitates tradere paratum
									esse, et si quas alias Romani, quod suarum partium fuerint,
									vindicare ab imperio regio velint;</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p>impensae quoque in bellum factae partem dimidiam regem
									praestaturum populo Romano.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="5"><p>hae condiciones erant pacis; reliqua oratio fuit, ut memores
									rerum humanarum et <pb n="323"/> suae fortunae moderarentur et
									alienam ne urgerent. finirent Europa imperium, id quoque
									immensum esse;</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="6"><p>et parari singula acquirendo facilius potuisse quam universa
									teneri posse;</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="7"><p>quod si Asiae quoque partem aliquam abstrahere velint, dummodo
									non dubiis regionibus finiant, vinci suam temperantiam Romana
									cupiditate pacis et concordiae causa regem passurum. ea, quae
									legato magna ad pacem impetrandam videbantur,</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="8"><p>parva Romanis visa: nam et impensam, quae in bellum facta
									esset,</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="9"><p>omnem praestare regem aequum censebant, cuius culpa bellum
									excitatum esset, et non Ionia modo atque Aeolide deduci debere
									regia praesidia,</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="10"><p>sed sicut Graecia omnis liberata esset, ita, quae in Asia sint,
									omnes liberari urbes; id aliter fieri non posse, quam ut cis
									Taurum montem possessione Asiae Antiochus cedat. </p></div></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>