<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:37.3.3-37.4.7</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:37.3.3-37.4.7</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xml:lang="eng"><text><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="part" n="3"><div type="textpart" subtype="book" n="37"><div type="textpart" subtype="chapter" n="3"><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p>Nursiae sereno satis constabat nimbum ortum; ibi quoque duos
									liberos homines exanimatos; terra apud se pluvisse Tusculani
									nuntiabant, et Reatini mulam in agro suo peperisse.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p>ea procurata, Latinaeque instauratae, quod Laurentibus carnis,
									quae dari debet,</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="5"><p>data non fuerat. supplicatio quoque earum religionum causa fuit
									quibus diis decemviri ex libris ut fieret ediderunt.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="6"><p>decem ingenui, decem virgines, patrimi omnes matrimique, ad id
									sacrificium adhibiti, et decemviri nocte lactentibus rem divinam
									fecerunt.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="7"><p>P. Cornelius Scipio Africanus, priusquam proficisceretur,
									fornicem in Capitolio adversus viam, qua in Capitolium
									escenditur, cum signis septem auratis et equis duobus et
									marmorea duo labra ante fornicem posuit. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="8"><p>per eosdem dies principes Aetolorum tres et quadraginta, inter
									quos Damocritus et frater eius erant, ab duabus cohortibus
									missis a M’. Acilio Romam deducti et in Lautumias coniecti sunt.
									cohortes inde ad exercitum redire L. Cornelius consul
									iussit.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="9"><p> — <choice><sic>Legati</sic><corr>legati</corr></choice> ab Ptolomaeo et Cleopatra regibus Aegypti gratulantes,
									quod M’. Acilius consul Antiochum regem Graecia expulisset,
									venerunt adhortantesque, ut in Asiam exercitum traicerent:</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="10"><p>omnia perculsa metu non in Asia modo sed etiam in Syria esse;
									reges Aegypti ad ea,</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="11"><p>quae censuisset senatus, paratos fore. gratiae regibus actae;
									legatis munera dari iussa in singulos quaternum <choice><sic>plilium</sic><corr>milium</corr></choice> aeris. </p></div></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="4"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>L. Cornelius consul peractis, quae Romae <pb n="292"/> agenda
									erant, pro contione edixit, ut milites, quos ipse in
									supplementum scripsisset, quique in Bruttiis cum A. Cornelio
									propraetore essent, ut hi omnes idibus Quinctilibus Brundisium
									convenirent.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p>item tres legatos nominavit, Sex. Digitium L. Apustium C.
									Fabricium Luscinum, qui ex ora maritima undique navis Brundisium
									contraherent; et omnibus iam paratis paludatus ab urbe est
									profectus.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p>ad quinque milia voluntariorum, Romani sociique, qui emerita
									stipendia sub imperatore P. Africano habebant, praesto fuere
									exeunti consuli et nomina dederunt.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p>per eos dies, quibus est profectus ad bellum consul, ludis
									Apollinaribus, a. d. quintum idus Quinctiles caelo sereno
									interdiu obscurata lux est, cum luna sub orbem solis
									subisset.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="5"><p>et L. Aemilius Regillus, cui navalis provincia evenerat, eodem
									tempore profectus est. L. Aurunculeio negotium ab senatu datum
									est, ut triginta quinqueremes, viginti triremes faceret, quia
									fama erat Antiochum post proelium navale maiorem classem
									aliquanto reparare. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="6"><p>Aetoli, postquam legati ab Roma rettulerunt nullam spem pacis
									esse, quamquam omnis ora — maritima eorum, quae in Peloponnesum
									versa est, depopulata ab Achaeis erat,</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="7"><p>periculi magis quam damni memores, ut Romanis intercluderent
									iter, Coracem occupaverunt montem; neque enim dubitabant ad
									oppugnationem Naupacti eos principio veris redituros esse.</p></div></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>