<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:37.22.1-37.22.5</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:37.22.1-37.22.5</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xml:lang="eng"><text><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="part" n="3"><div type="textpart" subtype="book" n="37"><div type="textpart" subtype="chapter" n="22"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>inde placuit Eumenen domum dimitti et praeparare consuli atque
										<pb n="310"/> exercitui, quae ad transitum Hellesponti opus
									essent, Romanam Rhodiamque classem redire Samum atque ibi in
									statione esse, ne Polyxenidas ab Epheso moveret. rex Elaeam,
									Romani ac Rhodii Samum redierunt.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p>ibi <choice><sic>Ml.</sic><corr>M.</corr></choice> Aemilius frater praetoris decessit. Rhodii celebratis
									exsequiis adversus classem, quam fama erat ex Syria venire,
									tredecim suis navibus et una Coa quinqueremi, altera Cnidia
									Rhodum, ut ibi in statione essent, profecti sunt.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p>biduo ante, quam Eudamus cum classe ab Samo veniret, tredecim ab
									Rhodo naves cum Pamphilida praefecto adversus eandem Syriacam
									classem missae adsumptis quattuor navibus, quae Cariae praesidio
									erant, oppugnantibus regiis Daedala et quaedam alia Peraeae
									castella obsidione exemerunt. Eudamum confestim exire
									placuit.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p>additae huic quoque sunt ad <choice><sic>earn</sic><corr>eam</corr></choice> classem, quam habebat, sex apertae naves.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="5"><p>profectus cum, quantum accelerare poterat, maturasset, ad portum,
									quem Megisten vocant, praegressos consequitur. inde uno agmine
									Phaselidem cum venissent, optimum visum est ibi hostem
									opperiri.</p></div></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>