<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:37.1.1-37.1.10</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:37.1.1-37.1.10</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xml:lang="eng"><text><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="part" n="3"><div type="textpart" subtype="book" n="37"><div type="textpart" subtype="chapter" n="1"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>L. Cornelio Scipione C. Laelio consulibus nulla prius secundum
									religiones acta in senatu res est quam de Aetolis. et legati
									eorum institerunt, quia brevem indutiarum diem habebant, et ab
									T. Quinctio, qui tum Romam ex Graecia redierat, adiuti sunt.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p>Aetoli, ut quibus plus in misericordia senatus quam in causa spei
									esset, suppliciter egerunt, veteribus benefactis nova <pb n="289"/> pensantes maleficia.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p>ceterum et praesentes interrogationibus undique senatorum,
									confessionem magis noxae quam responsa exprimentium, fatigati
									sunt, et excedere curia iussi magnum certamen praebuerunt.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p>plus ira quam misericordia in causa eorum valebat, quia non ut
									hostibus modo, sed tamquam indomitae et insociabili genti
									suscensebant.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="5"><p>per aliquot dies cum certatum esset, postremo neque dari neque
									negari pacem placuit; duae condiciones iis latae sunt: vel
									senatui liberum arbitrium de se permitterent, vel mille talentum
									darent eosdemque amicos atque inimicos haberent.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="6"><p>exprimere cupientibus, quarum rerum in se arbitrium senatui
									permitterent, nihil certi responsum est. ita infecta pace
									dimissi urbe eodem die, Italia intra quindecim dies excedere
									iussi. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="7"><p>tum de consulum provinciis coeptum agi est. ambo Graeciam
									cupiebant. multum Laelius in senatu poterat. is, cum senatus aut
									sortiri aut comparare inter se provincias consules iussisset,
									elegantius facturos dixit, si iudicio patrum quam si sorti eam
									rem permisissent.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="8"><p>Scipio <choice><sic>response</sic><corr>responso</corr></choice> ad hoc dato cogitaturum, quid sibi faciendum esset,
									cum fratre uno locutus iussusque ab eo permittere audacter
									senatui, renuntiat collegae facturum se, quod is censeret.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="9"><p>cum res aut nova aut vetustate exemplorum memoriae iam exoletae
									relata expectatione certaminis senatum erexisset, P. Scipio
									Africanus dixit, si L. Scipioni fratri suo provinciam Graeciam
									decrevissent, se <hi rend="italics">ei</hi> legatum iturum.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="10"><p>haec vox magno adsensu audita sustulit certamen; experiri
									libebat, utrum plus regi Antiocho in Hannibale victo an in
									victore Africano consuli legionibusque Romanis auxilii foret; ac
									prope omnes Scipioni Graeciam, Laelio Italiam <choice><sic>decreverult.</sic><corr>decreverunt.</corr></choice></p></div></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>