<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:36.8.1-36.8.6</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:36.8.1-36.8.6</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xml:lang="eng"><text><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="part" n="3"><div type="textpart" subtype="book" n="36"><div type="textpart" subtype="chapter" n="8"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>haec ferme Hannibalis oratio fuit; quam laudarunt magis in
									praesentia, qui aderant, quam rebus ipsis exsecuti sunt; nihil
									enim eorum factum est, nisi quod ad classem copiasque
									accersendas ex Asia Polyxenidam misit.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p>legati Larisam ad concilium Thessalorum sunt missi, et Aetolis
									Amynandroque dies ad conveniendum exercitui Pheras est dictus;
									eodem et rex cum suis copiis confestim venit.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p>ubi dum opperitur Amynandrum atque Aetolos, Philippum
									Megalopolitanum cum duobus milibus hominum ad legenda ossa
									Macedonum circa Cynoscephalas, ubi debellatum erat cum
									Philippo,</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p>misit, sive ab ipso, quaerente sibi commendationem ad Macedonum
									gentem et invidiam regi, quod insepultos milites reliquisset,
									monitus, sive ab insita regibus vanitate ad consilium specie
									amplum,</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="5"><p>re inane animo adiecto. tumulus est in unum ossibus, quae passim
									strata erant, coacervatis factus, qui nullam gratiam ad
									Macedonas, odium ingens ad Philippum movit.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="6"><p>itaque qui ad id tempus fortunam esset habiturus in consilio, is
									extemplo ad M. Baebium propraetorem misit, Antiochum in
									Thessaliam impetum fecisse; si videretur ei, moveret ex
									hibernis; se obviam processurum, ut, quid agendum esset,
									consultarent. </p></div></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>