<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:36.36.1-36.36.7</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:36.36.1-36.36.7</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xml:lang="eng"><text><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="part" n="3"><div type="textpart" subtype="book" n="36"><div type="textpart" subtype="chapter" n="36"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>alter consul P. Cornelius Scipio, Galliam provinciam sortitus,
									priusquam ad bellum, quod cum Bois gerendum erat,
									proficisceretur, postulavit ab senatu, ut pecunia sibi
									decerneretur ad ludos, quos praetor in Hispania inter ipsum
									discrimen pugnae vovisset.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p>novum atque iniquum postulare est visus; censuerunt ergo, quos
									ludos inconsulto senatu ex sua unius sententia vovisset, eos vel
									de manubiis, si quam pecuniam ad id reservasset, vel sua ipse
									impensa faceret. eos ludos per dies decem P. Cornelius
									fecit.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p>per idem fere tempus aedes Matris Magnae <del>Idaeae</del>
									dedicata est, quam deam is P. Cornelius advectam ex Asia <pb n="279"/> P. Cornelio Scipione, cui postea Africano fuit
									cognomen, P. Licinio consulibus in Palatium a mari
									detulerat.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p>locaverant aedem faciendam ex senatus consulto M. Livius C.
									Claudius censores M. Cornelio P. Sempronio consulibus; tredecim
									annis postquam locata erat, dedicavit <choice><sic>ear</sic><corr>eam</corr></choice> M. Iunius Brutus, ludique ob dedicationem eius facti,
									quos primos scenicos fuisse Antias Valerius est auctor,
									Megalesia appellatos.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="5"><p>item <choice><sic>luventatis</sic><corr>Iuventatis</corr></choice> aedem in circo maximo C. Licinius Lucullus duumvir
									dedicavit.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="6"><p>voverat eam sexdecim annis ante M. Livius consul, quo die
									Hasdrubalem exercitumque eius cecidit; idem censor <choice><sic>earn</sic><corr>eam</corr></choice> faciendam locavit M.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="7"><p>Cornelio P. Sempronio consulibus. huius quoque dedicandae causa
									ludi facti, et eo omnia cum maiore religione facta, quod novum
									cum Antiocho instabat bellum. </p></div></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>