<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:36.31.1-36.31.12</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:36.31.1-36.31.12</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xml:lang="eng"><text><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="part" n="3"><div type="textpart" subtype="book" n="36"><div type="textpart" subtype="chapter" n="31"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>eodem tempore et Messene in Peloponneso ab Achaeis, quod concilii
									eorum recusaret esse,</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p>oppugnari coepta est. duae civitates, Messene et Elis, extra
									concilium Achaicum erant; cum Aetolis sentiebant.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p>Elei tamen post fugatum ex Graecia Antiochum legatis Achaeorum
									lenius responderant: dimisso praesidio regio cogitaturos se,
									quid sibi faciendum esset;</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p>Messenii sine responso dimissis legatis moverant bellum,</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="5"><p>trepidique rerum suarum, cum iam ager effuso exercitu passim
									ureretur castraque prope urbem poni viderent, legatos Chalcidem
									ad T. Quinctium, auctorem libertatis, miserunt, qui nuntiarent
									Messenios Romanis, non Achaeis et aperire portas et dedere urbem
									paratos esse.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="6"><p>auditis legatis extemplo profectus Quinctius a Megalopoli ad
									Diophanen praetorem Achaeorum misit, qui extemplo reducere eum a
									Messene exercitum et venire ad se iuberet.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="7"><p>dicto paruit Diophanes et soluta obsidione expeditus ipse
									praegressus agmen circa Andaniam, parvum oppidum inter
									Megalopolim Messenenque positum, Quinctio occurrit;</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="8"><p>et cum causas oppugnationis exponeret, castigatum leniter, quod
									tantam rem sine auctoritate sua conatus esset, dimittere
									exercitum iussit nec pacem omnium bono partam turbare.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="9"><p>Messeniis imperavit, ut exules reducerent et Achaeorum concilii
									essent; si qua haberent, de quibus aut recusare aut in posterum
									caveri sibi vellent, Corinthum ad se venirent;</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="10"><p>Diophanen concilium Achaeorum extemplo sibi praebere iussit. ibi
									de Zacyntho intercepta per fraudem insula questus postulavit, ut
									restitueretur Romanis.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="11"><p>Philippi Macedonum regis Zacynthus fuerat; <choice><sic>ear</sic><corr>eam</corr></choice> mercedem Amynandro dederat, ut per Athamaniam ducere
									exercitum in <choice><sic>superiorein</sic><corr>superiorem</corr></choice> partem Aetoliae liceret, qua expeditione fractis
									animis Aetolos compulit ad petendam pacem.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="12"><p>Amynander Philippum Megalopolitanum insulae praefecit; postea <pb n="275"/> per bellum, quo se Antiocho adversus Romanos
									coniunxit, Philippo ad munera belli revocato Hieroclen
									Agrigentinum successorem misit.</p></div></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>