<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:36.25.3-36.25.8</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:36.25.3-36.25.8</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xml:lang="eng"><text><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="part" n="3"><div type="textpart" subtype="book" n="36"><div type="textpart" subtype="chapter" n="25"><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p>intersunt septem ferme milia passuum; et quia Lamia cum posita
									est in tumulo, <choice><sic>tur</sic><corr>tum</corr></choice> regionem maxime Oetae spectat, oppido quam breve
									intervallum videtur, et omnia in conspectu sunt.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p>cum enixe, velut proposito certamine, Romani Macedonesque diem ac
									noctem aut in operibus aut in proeliis essent, hoc maior
									difficultas Macedonibus erat, quod Romani aggere et vineis et
									omnibus supra <choice><sic>terrain</sic><corr>terram</corr></choice> operibus, subter Macedones cuniculis oppugnabant, et
									in asperis locis silex paene inpenetrabilis ferro
									occurrebat.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="5"><p>et cum parum procederet inceptum, per colloquia principum
									oppidanos temptabat rex, ut urbem dederent,</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="6"><p>haud dubius, quin, si prius Heraclea capta foret, Romanis se
									potius quam sibi dedituri essent, suamque gratiam consul in
									obsidione liberanda facturus esset.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="7"><p>nec eum opinio est frustrata; confestim enim ab Heraclea capta
									nuntius venit, ut oppugnatione absisteret: aequius esse Romanos
									milites, qui acie dimicassent cum Aetolis, praemia victoriae
									habere.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="8"><p>ita recessum ab Lamia est, et propinquae clade urbis ipsi, ne
									quid simile paterentur, effugerunt. </p></div></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>