<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:35.7.1-35.7.8</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:35.7.1-35.7.8</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xml:lang="eng"><text><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="part" n="3"><div type="textpart" subtype="book" n="35"><div type="textpart" subtype="chapter" n="7"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>de ea re nihil temere decerni placuit; ad frequentiores
									consultatio dilata est;</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p>instabat enim cura alia, quod civitas faenore laborabat, et quod,
									cum multis faenebribus legibus constricta avaritia esset, via
									fraudis inita erat, ut in socios, qui non tenerentur iis
									legibus, nomina transcriberent; ita libero faenore obruebantur
									debitores.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p>cuius coercendi cum ratio quaereretur, <pb n="201"/> diem finiri
									placuit Feralia, quae proxime fuissent, ut, qui post <choice><sic>earn</sic><corr>eam</corr></choice> diem socii civibus Romanis credidissent pecunias,
									profiterentur, et ex ea die pecuniae creditae, quibus debitor
									vellet legibus, ius creditori diceretur.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p>deinde postquam professionibus detecta est magnitudo aeris alieni
									per hanc fraudem contracti,</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="5"><p>M. Sempronius tribunus plebis ex auctoritate patrum plebem
									rogavit, plebesque scivit, ut cum sociis ac nomine Latino
									creditae pecuniae ius idem quod cum civibus Romanis esset. haec
									in Italia domi militiaeque acta.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="6"><p>in Hispania nequaquam tantum belli fuit, quantum auxerat
									fama.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="7"><p>C. Flaminius in citeriore Hispania oppidum Inluciam in Oretanis
									cepit, deinde in hibernacula milites deduxit, et per hiemem
									proelia aliquot nulla memoria digna adversus latronum magis quam
									hostium excursiones vario tamen eventu nec sine militum iactura
									sunt facta. maiores gestae res a M. Fulvio.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="8"><p>is apud Toletum oppidum cum Vaccaeis Vettonibusque et Celtiberis
									signis collatis dimicavit, exercitum earum gentium fudit
									fugavitque, regem Hilernum vivum cepit. </p></div></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>