<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:35.50.1-35.50.11</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:35.50.1-35.50.11</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xml:lang="eng"><text><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="part" n="3"><div type="textpart" subtype="book" n="35"><div type="textpart" subtype="chapter" n="50"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>nec absurde adversus utrosque respondisse visus est, et facile
									erat orationem apud faventis aequis auribus accipi.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p>nulla enim nec disceptatio nec dubitatio fuit, quin omnes eosdem
									genti Achaeorum hostes et amicos, quos populus Romanus
									censuisset, iudicarent, bellumque et Antiocho et Aetolis
									nuntiari iuberent.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p>auxilia etiam, quo censuit Quinctius, quingentorum militum
									Chalcidem, quingentorum Piraeum extemplo miserunt.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p>erat enim <choice><sic>baud</sic><corr>haud</corr></choice> procul seditione Athenis res trahentibus ad Antiochum
									quibusdam spe largitionum venalem pretio multitudinem, <choice><sic>done</sic><corr>donec</corr></choice> ab iis, qui Romanae partis erant, Quinctius est
									accitus, et accusante Leonte quodam Apollodorus auctor
									defectionis damnatus atque in exilium est eiectus. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="5"><p>et ab Achaeis quidem cum tristi responso legatio ad regem rediit;
									Boeoti nihil certi responderunt: cum Antiochus in Boeotiam
									venisset, tum, quid sibi faciundum esset, se deliberaturos esse.
										<pb n="242"/></p></div><div type="textpart" subtype="section" n="6"><p>Antiochus cum ad Chalcidis praesidium et Achaeos et Eumenem regem
									misisse audisset, maturandum ratus, ut et praevenirent sui et
									venientis, si possent, exciperent,</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="7"><p>Menippum cum tribus ferme milibus militum et omni classe
									Polyxenidan mittit, ipse paucos post dies sex milia suorum
									militum et ex ea copia, quae Lamiae repente colligi potuit, non
									ita multos Aetolos ducit.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="8"><p>Achaei <choice><sic>quinge.nti</sic><corr>quingenti</corr></choice><hi rend="italics">et</hi> ab Eumene rege modicum
									auxilium missum duce Xenoclide Chalcidensi nondum obsessis
									itineribus tuto transgressi Euripum Chalcidem pervenerunt;</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="9"><p>Romani milites, quingenti ferme et ipsi, cum iam Menippus castra
									ante Salganea ad Hermaeum, qua transitus ex Boeotia in Euboeam
									insulam est,</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="10"><p>haberet, venerunt. Micythio erat cum iis, legatus ab Chalcide ad
									Quinctium ad id ipsum praesidium petendum missus.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="11"><p>qui, postquam ab hostibus obsessas fauces vidit, omisso ad
									Aulidem itinere Delium convertit, ut inde in Euboeam
									transmissurus.</p></div></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>