<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:35.49.3-35.49.13</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:35.49.3-35.49.13</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xml:lang="eng"><text><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="part" n="3"><div type="textpart" subtype="book" n="35"><div type="textpart" subtype="chapter" n="49"><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p>itaque parvi Achaeorum existimationem, quibus notos esse se
									scirent, fecisse; legatis regis et per eos absenti regi eum se
									iactasse.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p>quod si quis antea ignorasset, quae res Antiochum et Aetolos
									coniunxisset, ex legatorum sermone potuisse apparere, mentiendo
									in vicem iactandoque vires, quas non haberent, inflasse vana spe
									atque inflatos esse,</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="5"><p>“dum hi ab se victum Philippum, sua virtute protectos Romanos et, quae modo audiebatis,
									narrant vos ceterasque civitates et gentes suam sectam esse
									secuturos, rex contra peditum equitumque nubes iactat et
									consternit maria classibus suis.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="6"><p>est autem res simillima cenae Chalcidensis hospitis mei, et
									hominis boni et sciti convivatoris, apud quem solstitiali
									tempore comiter accepti cum miraremur, unde illi eo tempore anni
									tam varia et multa venatio,</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="7"><p>homo non quam isti sunt gloriosus renidens condimentis ait varietatem illam et speciem
									ferinae carnis ex mansueto sue factam.” hoc dici apte in copias
									regis, quae paulo <pb n="241"/> ante iactatae sint, posse:</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="8"><p>varia enim genera armorum et multa nomina gentium inauditarum,
									Dahas et Medos et Cadusios et Elymaeos, Suros <choice><sic>omlis</sic><corr>omnis</corr></choice> esse, <choice><sic>baud</sic><corr>haud</corr></choice> paulo mancipiorum melius propter servilia ingenia quam
									militum genus.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="9"><p>“et utinam subicere vestris oculis, Achaei, possem concursationem regis magni ab
									Demetriade nunc Lamiam in concilium Aetolorum nunc
									Chalcidem;</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="10"><p>videretis vix duarum male plenarum legiuncularum instar in
									castris regis; videretis regem nunc mendicantem prope frumentum
									ab Aetolis,</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="11"><p>quod militi admetiatur. nunc mutuas pecunias faenore in
									stipendium quaerentem, nunc ad portas Chalcidis stantem et mox,
									inde exclusum, nihil aliud quam Aulide atque Euripo spectatis in
									Aetoliam redeuntem. male crediderunt et Antiochus Aetolis et
									Aetoli regiae vanitati:</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="12"><p>quo minus vos decipi debetis, sed expertae <choice><sic>lpotius</sic><corr>potius</corr></choice> spectataeque Romanorum fidei credere.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="13"><p>nam quod optimum esse dicunt, non interponi vos bello, nihil immo tam alienum rebus
									vestris est; quippe sine gratia sine dignitate praemium victoris
									eritis.”</p></div></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>