<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:35.44.1-35.45.2</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:35.44.1-35.45.2</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xml:lang="eng"><text><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="part" n="3"><div type="textpart" subtype="book" n="35"><div type="textpart" subtype="chapter" n="44"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>in concilium ut ventum est, aegre a Phaenea praetore
									principibusque aliis introductus facto silentio dicere orsus
									rex.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p>prima eius oratio fuit excusantis, quod tanto minoribus spe atque
									opinione omnium copiis venisset.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p>id suae impensae erga eos voluntatis maximum debere indicium
									esse, quod nec paratus satis ulla re et tempore ad navigandum
									immaturo vocantibus legatis eorum haud gravate obsecutus esset
									credidissetque, cum se vidissent Aetoli, omnia vel in se uno
									posita praesidia existimaturos esse.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p>ceterum eorum quoque se, quorum expectatio destituta in
									praesentia videatur, spem abunde expleturum:</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="5"><p>nam simul primum anni tempus navigabile praebuisset mare, omnem
									se Graeciam armis viris equis, omnem oram maritimam classibus
									completurum,</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="6"><p>nec impensae nec labori nec periculo parsurum, donec depulso
									cervicibus eorum imperio Romano liberam vere Graeciam atque in
									ea principes Aetolos fecisset.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="7"><p>cum exercitibus commeatus quoque omnis generis ex Asia venturos;
									in praesentia curae esse Aetolis debere, ut copia frumenti suis
									et annona tolerabilis rerum aliarum suppeditetur.</p></div></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="45"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>in hanc sententiam rex cum magno omnium adsensu locutus
									discessit.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p>post discessum regis inter duos principes Aetolorum, Phaeneam et
									Thoantem, contentio fuit.</p></div></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>