<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:35.32.1-35.32.14</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:35.32.1-35.32.14</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xml:lang="eng"><text><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="part" n="3"><div type="textpart" subtype="book" n="35"><div type="textpart" subtype="chapter" n="32"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>huius orationem subsecutae multitudinis preces sunt; Eurylochus
									ex concilio itineribus occultis ad portam atque inde protinus in
									Aetoliam profugit.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p>iam enim, et id magis in dies, Aetoli defectionem nudabant, eoque
									ipso tempore forte Thoas, princeps gentis, quem miserant ad
									Antiochum, <pb n="225"/> redierat inde Menippumque secum
									adduxerat regis legatum.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p>qui, priusquam concilium iis daretur, impleverant omnium aures
									terrestris navalisque copias commemorando:</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p>ingentem vim peditum equitumque venire, ex India elephantos
									accitos, ante omnia, quo maxime credebant moveri multitudinis
									animos, tantum</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="5"><p>advehi auri, ut ipsos emere Romanos posset. apparebat, quid ea
									oratio in concilio motura esset; nam et venisse eos et, quae
									agerent, omnia legatis Romanis deferebantur;</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="6"><p>et quamquam prope abscisa spes erat, tamen non ab re esse
									Quinctio visum est sociorum aliquos legatos interesse ei
									concilio, qui admonerent Romanae societatis Aetolos, qui vocem
									liberam mittere adversus regis legatum auderent.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="7"><p>Athenienses maxime in <choice><sic>ear</sic><corr>eam</corr></choice> rem idonei visi sunt et propter civitatis dignitatem
									et vetustam societatem cum Aetolis. ab iis Quinctius petit, ut
									legatos ad Panaetolicum concilium mitterent.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="8"><p>Thoas primus in eo concilio renuntiavit legationem. Menippus post
									eum intromissus optimum fuisse omnibus, qui Graeciam Asiamque
									incolerent, ait, integris rebus Philippi potuisse intervenire
									Antiochum:</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="9"><p>sua quemque habiturum fuisse, neque omnia sub nutum dicionemque
									Romanam perventura.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="10"><p>“nunc quoque” inquit, “si modo vos quae inchoastis consilia constanter perducitis ad
									exitum, poterit diis iuvantibus et Aetolis sociis Antiochus
									quamvis inclinatas Graeciae res restituere in pristinam
									dignitatem.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="11"><p>ea autem in libertate posita est, quae suis stat viribus, non ex alieno arbitrio
									pendet.”</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="12"><p>Athenienses, quibus primis post regiam legationem dicendi quae
									vellent potestas facta est, mentione omni regis praetermissa
									Romanae societatis Aetolos meritorumque in universam Graeciam
									T.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="13"><p>Quincti admonuerunt: ne temere <choice><sic>earn</sic><corr>eam</corr></choice> nimia celeritate consiliorum everterent; consilia
									calida et audacia prima specie laeta, tractatu dura, eventu
									tristia esse. legatos Romanos, et in iis T. Quinctium, <choice><sic>baud</sic><corr>haud</corr></choice> procul inde abesse;</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="14"><p>dum integra omnia essent, verbis potius de <pb n="226"/> iis,
									quae ambigerentur, disceptarent quam Asiam Europamque ad
									funestum armarent bellum.</p></div></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>