<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:35.24.1-35.24.8</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:35.24.1-35.24.8</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xml:lang="eng"><text><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="part" n="3"><div type="textpart" subtype="book" n="35"><div type="textpart" subtype="chapter" n="24"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>cum alii atque alii nuntii bellum instare adferrent, ad rem
									pertinere visum est consules primo quoque tempore creari.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p>itaque senatus consultum factum est, ut M. Fulvius praetor
									litteras extemplo ad consulem mitteret, quibus certior fieret
									senatui placere, provincia exercituque tradito legatis Romam
									reverti eum et ex itinere praemittere edictum,</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p>quo comitia consulibus creandis ediceret. paruit iis litteris
									consul et praemisso edicto Romam venit.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p>eo quoque anno magna ambitio fuit, quod patricii tres in unum
									locum petierunt, P. Cornelius Cn. F. Scipio, qui priore anno
									repulsam tulerat, et L. Cornelius Scipio et Cn.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="5"><p>Manlius Volso. P. Scipioni, ut dilatum viro tali, non negatum
									honorem appareret, consulatus datus est;</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="6"><p>additur ei de plebe collega M’. Acilius Glabrio. postero die
									praetores creati L. Aemilius Paulus M. Aemilius Lepidus M. <choice><sic>lunius</sic><corr>Iunius</corr></choice> Brutus A. Cornelius Mammula C. Livius et L. Oppius,
									utrique eorum Salinator cognomen erat; Oppius is erat, qui
									classem viginti navium in Siciliam duxerat.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="7"><p>interim, dum novi magistratus sortirentur provincias, M. Baebius
									a Brundisio cum omnibus copiis transire in Epirum est iussus et
									circa Apolloniam copias continere,</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="8"><p>et M. Fulvio praetori urbano negotium datum est, ut quinqueremes
									novas quinquaginta faceret. </p></div></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>