<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:35.1.1-35.1.12</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:35.1.1-35.1.12</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xml:lang="eng"><text><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="part" n="3"><div type="textpart" subtype="book" n="35"><div type="textpart" subtype="chapter" n="1"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>principio anni, quo haec gesta sunt, Sex. Digitius praetor in
									Hispania citeriore cum civitatibus iis, quae post profectionem
									M. Catonis permultae rebellaverant, <pb n="196"/> crebra magis
									quam digna dictu proelia fecit et adeo pleraque adversa,</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p>ut vix dimidium <choice><sic>militumr</sic><corr>militum,</corr></choice> quam quod acceperat, successori tradiderit.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p>nec <choice><sic>dubiumr</sic><corr>dubium</corr></choice> est, quin omnis Hispania sublatura animos fuerit, ni
									alter praetor P. Cornelius Cn. F. Scipio trans Iberum multa
									secunda proelia fecisset, quo terrore non minus quinquaginta
									oppida ad eum defecerunt.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p>praetor haec gesserat Scipio;</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="5"><p>idem pro praetore Lusitanos, pervastata ulteriore provincia cum
									ingenti praeda domum redeuntis, in ipso itinere adgressus ab
									hora tertia diei ad octavam incerto eventu pugnavit, numero
									militum impar, superior aliis:</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="6"><p>nam et acie frequenti armatis adversus longum et impeditum turba
									pecorum agmen et recenti milite adversus fessos longo itinere
									concurrerat.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="7"><p>tertia namque vigilia exierant hostes; huic nocturno itineri tres
									diurnae horae accesserant, nec ulla quiete data laborem viae
									proelium exceperat.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="8"><p>itaque principio pugnae vigoris aliquid in corporibus animisque
									fuit, et turbaverant primo Romanos; deinde aequata paulisper
									pugna est. in hoc discrimine ludos Iovi, si fudisset
									cecidissetque hostis, propraetor vovit.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="9"><p>tandem gradum acrius intulere Romani, cessitque Lusitanus, deinde
									prorsus terga dedit; et cum institissent fugientibus victores,
									ad duodecim milia hostium sunt caesa,</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="10"><p>capti quingenti quadraginta, omnes ferme equites, et signa
									militaria capta centum triginta quattuor. de exercitu Romano
									septuaginta et tres amissi.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="11"><p>pugnatum haud procul Ilipa urbe est; eo victorem opulentum praeda
									exercitum P. Cornelius reduxit. ea omnis ante urbem exposita
									est,</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="12"><p>potestasque dominis suas res cognoscendi facta est; cetera
									vendenda quaestori data; quod inde refectum est militi divisum.
								</p></div></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>