<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:34.58.1-34.58.13</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:34.58.1-34.58.13</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xml:lang="eng"><text><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="part" n="3"><div type="textpart" subtype="book" n="34"><div type="textpart" subtype="chapter" n="58"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>ad ea Quinctius: “quoniam vobis distincte agere libet et genera
									iungendarum amicitiarum enumerare, ego quoque duas condiciones
									ponam, extra quas nullam esse regi nuntietis amicitiae cum
									populo Romano iungendae,</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p>unam, si nos nihil, quod ad urbes Asiae attinet, curare velit, ut
									et ipse omni Europa abstineat;</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p>alteram, si se ille Asiae finibus non contineat et in Europam
									transcendat, ut et Romanis ius sit Asiae civitatium amicitias et
									tueri, quas habeant,</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p>et novas complecti.” enimvero id auditu etiam dicere indignum
									esse Hegesianax, Thraciae et Chersonesi <pb n="190"/> urbibus
									arceri Antiochum,</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="5"><p><hi rend="italics">cum,</hi> quae Seleucus, <choice><sic>proavlu</sic><corr>proavus</corr></choice> eius, Lysimacho rege bello victo et in acie caeso per
									summum decus parta reliquerit, pari cum laude eadem ab Thracibus
									possessa, partim armis receperit Antiochus, partim deserta,
									sicut ipsam Lysimachiam, et revocatis cultoribus frequentaverit
									et, quae strata ruinis atque incendiis erant, ingentibus
									impensis aedificaverit.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="6"><p>quid igitur simile esse ex ea possessione, ita parta ita
									recuperata, deduci Antiochum, et Romanos abstinere Asia, quae
									numquam eorum fuerit?</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="7"><p>amicitiam expetere Romanorum Antiochum, sed quae impetrata
									gloriae sibi, non pudori sit.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="8"><p>ad haec Quinctius “quando quidem” inquit “honesta pensamus, sicut
									aut sola aut prima certe pensari decet principi orbis terrarum
									populo et tanto regi,</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="9"><p>utrum tandem videtur honestius, liberas velle omnis, quae ubique
									sunt, Graeciae urbis,</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="10"><p>an servas et vectigalis facere? si sibi Antiochus pulchrum esse
									censet, quas urbes proavus belli iure habuerit, avus paterque
									numquam usurpaverint pro suis,</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="11"><p>eas repetere in servitutem, et populus Romanus susceptum
									patrocinium libertatis Graecorum non deserere fidei
									constantiaeque suae ducit esse.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="12"><p>sicut a Philippo Graeciam liberavit, ita et ab Antiocho Asiae
									urbes, quae Graii nominis sint, liberare in animo habet.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="13"><p>neque enim in Aeolidem Ioniamque coloniae in servitutem regiam
									missae sunt, sed stirpis augendae causa gentisque vetustissimae
									per orbem terrarum propagandae.”</p></div></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>