<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:34.46.6-34.47.3</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:34.46.6-34.47.3</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xml:lang="eng"><text><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="part" n="3"><div type="textpart" subtype="book" n="34"><div type="textpart" subtype="chapter" n="46"><div type="textpart" subtype="section" n="6"><p>quae causa consuli cunctandi, eadem Gallis, praeterquam quod
									cunctatio hostium animos faciebat, rei maturandae erat, ut,
									priusquam coniungerentur consulum copiae, rem transigerent.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="7"><p>per biduum tamen nihil aliud quam steterunt parati ad pugnandum,
									si quis contra egrederetur; tertio subiere ad vallum castraque
									simul ab omni parte adgressi sunt.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="8"><p>consul arma extemplo capere milites iussit; armatos inde
									paulisper continuit, ut et stolidam fiduciam hosti <pb n="181"/>
									augeret et disponeret copias, quibus quaeque portis
									erumperent.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="9"><p>duae legiones duabus principalibus portis signa efferre
									iussae.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="10"><p>sed in ipso exitu ita conferti obstitere Galli, ut clauderent
									viam. diu in angustiis pugnatum est; nec dextris magis
									gladiisque gerebatur res, quam scutis corporibusque ipsis obnixi
									urgebant,</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="11"><p>Romani, ut signa foras efferrent, Galli, ut aut in castra ipsi
									penetrarent aut exire Romanos prohiberent.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="12"><p>nec ante in hanc aut illam partem moveri acies potuerunt, quam Q.
									Victorius primi pili centurio et C. Atinius tribunus militum,
									quartae hic, ille secundae legionis, rem in asperis proeliis
									saepe temptatam, signa adempta signiferis in hostis
									iniecerunt.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="13"><p>dum repetunt enixe signum, priores secundani se porta
									eiecerunt.</p></div></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="47"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>iam hi extra vallum pugnabant quarta legione in porta haerente,
									cum alius tumultus ex aversa parte castrorum est exortus.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p>in portam quaestoriam irruperant <choice><sic>(aalli</sic><corr>Galli</corr></choice> resistentisque pertinacius occiderant L. Postumium
									quaestorem, cui Tympano fuit cognomen, et M. Atinium et P.
									Sempronium, praefectos socium, et ducentos ferme milites.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p>capta ab ea parte castra erant, donec cohors extraordinaria,
									missa a consule ad tuendam quaestoriam portam, et eos, qui intra
									vallum erant, partim occidit, partim expulit castris et
									irrumpentibus obstitit.</p></div></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>