<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:34.3.1-34.3.9</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:34.3.1-34.3.9</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xml:lang="eng"><text><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="part" n="3"><div type="textpart" subtype="book" n="34"><div type="textpart" subtype="chapter" n="3"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>quid enim, si hoc expugnaverint, non temptabunt? recensete omnia
									muliebria iura, quibus licentiam earum adligaverint maiores
									vestri per quaeque <hi rend="italics">eas</hi> subiecerint
									viris; quibus omnibus constrictas vix tamen continere
									potestis.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p>quid? si carpere singula et extorquere et exaequari <pb n="141"/>
									ad extremum viris patiemini, tolerabiles vobis eas fore
									creditis? extemplo, simul pares esse coeperint,</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p>superiores erunt. at hercule ne quid novum in eas rogetur
									recusant, non ius sed iniuriam deprecantur,</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p><choice><sic>imlo,</sic><corr>immo,</corr></choice> ut, quam accepistis iussistis suffragiis vestris
									legem, quam usu tot annorum et experiendo comprobastis, hanc ut
									abrogetis, id est ut unam tollendo legem ceteras infirmetis.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="5"><p>nulla lex satis commoda omnibus est; id modo quaeritur, si maiori
									parti et in summam prodest. si, quod cuique privatim officiet
									ius, id destruet ac demolietur, quid attinebit universos rogare
									leges, quas mox abrogare, in quos latae sunt,</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="6"><p>possint? volo tamen audire, quid sit, propter quod <choice><sic>niatronae</sic><corr>matronae</corr></choice> consternatae procucurrerint in publicum ac vix foro se
									et contione abstineant.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="7"><p>ut captivi ab Hannibale redimantur parentes, viri, liberi,
									fratres earum? procul abest absitque semper talis fortuna rei
									publicae;</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="8"><p>sed tamen, cum fuit, negastis hoc piis precibus earum. at non
									pietas nec sollicitudo pro suis, sed religio congregavit eas:
									matrem Idaeam a Pessinunte ex Phrygia venientem accepturae sunt.
									quid honestum dictu saltem seditioni praetenditur muliebri?</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="9"><p>“ut auro et purpura fulgamus” inquit, “ut carpentis festis
									profestisque diebus, velut triumphantes de lege victa et
									abrogata et captis et ereptis suffragiis vestris, per urbem
									vectemur; ne ullus modus sumptibus, ne luxuriae sit.”</p></div></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>