<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:34.2.2-34.2.9</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:34.2.2-34.2.9</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xml:lang="eng"><text><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="part" n="3"><div type="textpart" subtype="book" n="34"><div type="textpart" subtype="chapter" n="2"><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p>nunc domi <choice><sic>vieta</sic><corr>victa</corr></choice> libertas nostra impotentia muliebri hic quoque in foro
									obteritur et calcatur, et, quia singulas non continuimus,</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p>universas horremus. equidem fabulam et fictam rem ducebam esse,
									virorum omne genus in aliqua insula coniuratione muliebri ab
									stirpe sublatum esse;</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p>ab nullo genere non summum periculum est, si coetus et concilia
									et secretas consultationes esse sinas. atque ego vix statuere
									apud animum meum possum, utrum peior ipsa res an peiore exemplo
									agatur;</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="5"><p>quorum alterum ad nos consules reliquosque magistratus, alterum
									ad vos, Quirites, magis pertinet. nam utrum e re publica sit
									necne id, quod ad vos fertur, vestra <pb n="140"/> existimatio
									est, qui in suffragium ituri estis;</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="6"><p>haec consternatio muliebris, sive sua sponte sive auctoribus
									vobis, M. Fundani et L. Valeri, facta est, <choice><sic>baud</sic><corr>haud</corr></choice> dubie ad culpam magistratuum pertinens, nescio, vobis,
									tribuni, an consulibus magis sit deformis:</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="7"><p>vobis, si feminas ad concitandas tribunicias seditiones iam
									adduxistis; nobis, si, ut plebis quondam, sic nunc mulierum
									secessione leges accipiendae sunt.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="8"><p>equidem non sine rubore quodam paulo ante per medium agmen
									mulierum in forum perveni. quod nisi me verecundia singularum
									magis maiestatis et pudoris quam universarum tenuisset, ne
									compellatae a consule viderentur,</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="9"><p>dixissem: “qui hic mos est in publicum procurrendi et obsidendi
									vias et viros alienos appellandi? istud ipsum suos quaeque domi
									rogare non potuistis?</p></div></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>