<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:34.11.1-34.11.8</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:34.11.1-34.11.8</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xml:lang="eng"><text><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="part" n="3"><div type="textpart" subtype="book" n="34"><div type="textpart" subtype="chapter" n="11"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>in Hispania interim consul haud procul Emporiis castra
									habebat.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p>eo legati tres ab Ilergetum regulo Bilistage, in quibus unus
									filius eius erat, venerunt, querentes castella sua oppugnari nec
									spem ullam esse resistendi, nisi praesidium Romanus
									misisset;</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p>tria milia militum satis esse, nec hostis, si tanta manus
									venisset, mansuros. ad ea consul, moveri quidem se vel periculo
									eorum vel metu, dicere;</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p>sed sibi nequaquam tantum copiarum esse, ut, cum magna vis
									hostium haud procul absit, et, quam mox signis collatis
									dimicandum sit, in dies expectet, <choice><sic>dividend</sic><corr>dividendo</corr></choice> exercitum minuere tuto vires possit.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="5"><p>legati, ubi haec audierunt, flentes ad genua consulis
									provolvuntur,</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="6"><p>orant, ne se in rebus tam trepidis deserat: quo enim se, repulsos
									ab Romanis, ituros? nullos se socios,</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="7"><p>nihil usquam in terris aliud spei habere. potuisse se extra id
									periculum esse, si decedere fide, si coniurare cum ceteris
									voluissent. nullis minis, nullis terriculis se motos, sperantis
									satis opis et auxilii sibi in Romanis esse.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="8"><p>id si nullum sit, si sibi a consule negetur, deos hominesque se
									testis facere, invitos et coactos se, ne eadem, quae Saguntini
									passi sint, patiantur, defecturos et cum ceteris potius Hispanis
									quam solos perituros esse.</p></div></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>