<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:33.46.1-33.46.9</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:33.46.1-33.46.9</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xml:lang="eng"><text><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="part" n="3"><div type="textpart" subtype="book" n="33"><div type="textpart" subtype="chapter" n="46"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>iudicum ordo Carthagine ea tempestate dominabatur, eo maxime,
									quod iidem perpetui iudices erant.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p>res, fama vitaque omnium in illorum potestate erat. qui unum eius
									ordinis offendisset, omnis adversos habebat, nec accusator apud
									infensos iudices deerat.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p>horum in tam inpotenti regno — neque enim civiliter nimiis opibus
									utebantur — praetor factus Hannibal vocari ad se quaestorem
									iussit.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p>quaestor id pro nihilo habuit; nam et adversae factionis erat et,
									quia ex quaestura in iudices, potentissimum ordinem,
									referebatur, iam pro futuris mox opibus animos gerebat.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="5"><p>enimvero indignum id ratus Hannibal viatorem ad prendendum
									quaestorem misit subductumque in contionem non ipsum <choice><sic>magis\'</sic><corr>magis</corr></choice><pb n="135"/> quam ordinem iudicum, prae quorum
									superbia atque opibus nec leges quicquam essent nec
									magistratus,</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="6"><p>accusavit. et ut secundis auribus accipi orationem animadvertit
									et infimorum quoque libertati gravem esse superbiam eorum, legem
									extemplo promulgavit pertulitque,</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="7"><p>ut in singulos annos iudices legerentur, neu quis biennium
									continuum iudex esset. ceterum quantam eo facto ad plebem
									inierat gratiam, tantum magnae partis principum offenderat
									animos.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="8"><p>adiecit et aliud, quo bono publico sibi proprias simultates
									irritavit.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="9"><p>vectigalia publica partim neglegentia dilabebantur, partim
									praedae ac divisui et principum quibusdam et magistratibus
									erant, et pecunia, quae in stipendium Romanis suo quoque anno
									penderetur, deerat, tributumque grave privatis inminere
									videbatur.</p></div></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>