<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:33.3.1-33.3.12</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:33.3.1-33.3.12</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xml:lang="eng"><text><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="part" n="3"><div type="textpart" subtype="book" n="33"><div type="textpart" subtype="chapter" n="3"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>Philippus quoque primo vere, postquam legati ab Roma nihil pacati
									rettulerant,</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p>dilectum per omnia oppida regni habere instituit in magna inopia
									iuniorum. <choice><sic>absitmpserant</sic><corr>absumpserant</corr></choice> enim per multas iam aetates continua bella
									Macedonas;</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p>ipso quoque regnante et navalibus bellis adversus Rhodios
									Attalumque et terrestribus adversus Romanos ceciderat magnus
									numerus.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p>ita et tirones ab sedecim annis milites scribebat, et emeritis <choice><sic>qiidam</sic><corr>quidam</corr></choice> stipendiis, quibus modo quicquam reliqui roboris erat,
									ad <choice><sic>sign</sic><corr>signa</corr></choice> revocabantur.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="5"><p>ita suppleto exercitu secundum vernum aequinoctium omnis copias
									Dium contraxit ibique stativis positis exercendo cotidie <choice><sic>nuilite</sic><corr>milite</corr></choice> hostem opperiebatur.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="6"><p>et Quinctius <choice><sic>p.er</sic><corr>per</corr></choice> eosdem ferme dies ab Elatia profectus praeter Thronium
									et Scarpheam ad Thermopylas pervenit.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="7"><p>ibi concilium Aetolorum Heracleam indictum tenuit
									consultantium,</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="8"><p><choice><sic>qllantis</sic><corr>quantis</corr></choice> auxiliis Romanum ad bellum sequerentur. cognitis
									sociorum decretis tertio die ab Heraclea Xynias praegressus in
									confinio Aenianum Thessalorumque positis castris Aetolica
									auxilia opperiebatur.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="9"><p>nihil morati Aetoli sunt; Phaenea duce † sescenti pedites cum
									equitibus quadringentis venerunt. ne dubium esset, quid
									expectasset, confestim Quinctius movit castra.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="10"><p>transgresso in Phthioticum agrum quingenti Gortynii Cretensium
									duce Cydante et trecenti Apolloniatae haud dispari armatu se
									coniunxere nec ita multo post Amynander cum Athamanum peditum
									ducentis et mille. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="11"><p>Philippus cognita profectione ab Elatia Romanorum, ut cui de
									summa rerum adesset certamen,</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="12"><p>adhortandos milites ratus, multa iam saepe memorata de maiorum
									virtutibus simul de militari laude Macedonum cum disseruisset,
									ad ea, quae <choice><sic>tur</sic><corr>tum</corr></choice> maxime animos terrebant quibusque <hi rend="italics">erigi</hi> ad aliquam spem poterant, venit.</p></div></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>