<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:32.39.1-32.39.10</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:32.39.1-32.39.10</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xml:lang="eng"><text><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="part" n="3"><div type="textpart" subtype="book" n="32"><div type="textpart" subtype="chapter" n="39"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>postquam in potestate Argivorum civitas erat, nihil eius memor
									tyrannus, a quo <choice><sic>ear</sic><corr>eam</corr></choice> civitatem et in quam condicionem accepisset,</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p>legatos Elatiam ad Quinctium et <hi rend="italics">ad</hi>
									Attalum Aeginae hibernantem mittit, qui nuntiarent Argos in
									potestate sua esse: eo si veniret Quinctius ad colloquium, non
									diffidere sibi omnia cum eo conventura.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p>Quinctius, ut eo quoque praesidio Philippum nudaret, cum
									adnuisset se venturum, mittit ad Attalum, ut ab Aegina Sicyonem
									sibi occurreret,</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p>ipse ab Anticyra decem quinqueremibus, quas iis forte ipsis
									diebus L. Quinctius frater eius adduxerat ex hibernis Corcyrae,
									Sicyonem tramisit.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="5"><p>iam ibi Attalus erat; qui cum tyranno ad Romanum imperatorem, non
									Romano ad tyrannum eundum diceret, in sententiam suam Quinctium
									traduxit, ne in urbem ipsam Argos iret.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="6"><p>haud procul urbe Mycenica vocatur; in eo loco ut congrederentur
									convenit.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="7"><p>Quinctius cum fratre et tribunis militum paucis, Attalus cum
									regio comitatu, Nicostratus, Achaeorum praetor, cum auxiliaribus
									paucis venit.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="8"><p>tyrannum ibi cum omnibus copiis opperientem invenerunt.
									progressus armatus <pb n="91"/> cum satellitibus armatis est in
									medium fere interiacentis campi; inermis Quinctius cum fratre et
									duobus tribunis militum, inermi item regi praetor Achaeorum et
									unus ex purpuratis latus cingebant.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="9"><p>initium sermonis ab excusatione tyranni ortum, quod armatus ipse
									armatisque saeptus, cum inermes Romanum imperatorem regemque
									cerneret, in colloquium venisset:</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="10"><p>neque enim se illos timere dixit, sed exules Argivorum. inde ubi
									de condicionibus amicitiae coeptum agi est, Romanus duas
									postulare res, unam, ut bellum <choice><sic>cumn</sic><corr>cum</corr></choice> Achaeis finiret, alteram, ut adversus Philippum
									mitteret secum auxilia. ea se missurum dixit; pro pace cum
									Achaeis indutiae impetratae, donec bellum cum Philippo
									finiretur.</p></div></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>