<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:32.20.1-32.20.7</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:32.20.1-32.20.7</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xml:lang="eng"><text><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="part" n="3"><div type="textpart" subtype="book" n="32"><div type="textpart" subtype="chapter" n="20"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>postero die advocatur concilium; ubi cum per praeconem, sicut
									Graecis mos est, suadendi, si quis vellet, potestas a
									magistratibus facta esset, nec quisquam prodiret, diu silentium
									aliorum alios intuentium fuit.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p>neque mirum, si, quibus sua sponte volutantibus res inter se
									repugnantes obtorpuerant <pb n="70"/> quodam modo animi, eos
									orationes quoque insuper turbaverant utrimque, quae difficilia
									essent, promendo admonendoque per totum diem habitae.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p>tandem Aristaenus, praetor Achaeorum, ne <choice><sic>taciturn</sic><corr>tacitum</corr></choice> concilium dimitteret, “ubi” inquit “illa certamina
									animorum, Achaei, sunt, quibus in conviviis et circulis, cum de
									Philippo et Romanis mentio incidit, vix manibus temperatis?</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p>nunc in concilio ad eam rem unam indicto, cum legatorum utrimque
									verba audieritis, cum referant magistratus, cum praeco ad
									suadendum vocet,</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="5"><p>obmutuistis! si non cura salutis communis, ne studia quidem, quae
									in hanc aut in illam partem animos vestros inclinarunt, vocem
									cuiquam possunt exprimere?</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="6"><p>cum praesertim nemo tam hebes sit, qui ignorare possit dicendi ac
									suadendi, quod quisque aut velit aut optimum putet, nunc
									occasionem esse, priusquam quicquam decernamus; ubi semel
									decretum erit, omnibus id, etiam quibus ante displicuerit, pro
									bono atque utili fore defendendum.”</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="7"><p>haec adhortatio praetoris non modo quemquam unum elicuit ad
									suadendum, sed ne fremitum quidem aut murmur contionis tantae ex
									tot populis congregatae movit.</p></div></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>