<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:31.46.1-31.46.16</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:31.46.1-31.46.16</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xml:lang="eng"><text><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="part" n="3"><div type="textpart" subtype="book" n="31"><div type="textpart" subtype="chapter" n="46"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>ibi relicta classe decem navibus expeditis sinum Maliacum
									intravere ad <pb n="45"/> colloquendum cum Aetolis de ratione
									gerendi belli. Pyrrhias</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p>Aetolus princeps legationis eius fuit, quae ad communicanda
									consilia Heracleam cum rege et cum <choice><sic>Rolano</sic><corr>Romano</corr></choice> legato venit.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p>petitum ex foedere ab Attalo est, ut <choice><sic>lille</sic><corr>mille</corr></choice> milites praestaret; tantum enim numerum bellum
									gerentibus adversus Philippum debebat.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p>id negatum Aetolis, quod illi quoque gravati prius essent ad
									populandam Macedoniam exire, quo tempore, Philippo circa
									Pergamum urente sacra profanaque, abstrahere <choice><sic>eumn</sic><corr>eum</corr></choice> inde respectu rerum suarum potuissent.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="5"><p>ita Aetoli <choice><sic>cume</sic><corr>cum</corr></choice> spe magis, Romanis omnia pollicentibus, quam cum
									auxilio dimissi; Apustius cum Attalo ad classem redit. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="6"><p>inde agitari de Oreo oppugnando coeptum. valida ea civitas et
									moenibus et, quia ante fuerat temptata, firmo erat praesidio.
									coniunxerant se iis post expugnationem Andri cum praefecto
									Agesimbroto viginti Rhodiae naves, tectae omnes.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="7"><p><choice><sic>earn</sic><corr>eam</corr></choice> classem in stationem ad Zelasium miserunt —
									Phthiotidis super Demetriadem promunturium est peropportune
									obiectum ,</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="8"><p>ut, si quid inde moverent Macedonum naves, in praesidio essent.
									Heraclides, praefectus regius, classem ibi tenebat, magis per
									occasionem, si quam neglegentia hostium dedisset, quam aperta vi
									quicquam ausurus.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="9"><p>Oreum diversi Romani et rex Attalus oppugnabant, Romani a
									marituma arce, regii adversus vallem inter duas iacentem arces,
									qua et muro intersaepta urbs est.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="10"><p>et ut loca diversa, sic dispari modo etiam oppugnabant: Romanus
									testudinibus et vineis et ariete admovendo muris, regii
									ballistis catapultisque et alio omni genere tormentorum tela
									ingerentes et pondere <choice><sic>kngenti</sic><corr>ingenti</corr></choice> saxa; faciebant et cuniculos et quidquid aliud priore
									oppugnatione expertum profuerat.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="11"><p>ceterum non plures tantum Macedones quam ante tuebantur urbem
									arcesque, sed etiam praesentioribus animis, et castigationis
									regis in admissa culpa et simul minarum, <choice><sic>Rimul</sic><corr>simul</corr></choice> promissorum in futurum memores. itaque cum <pb n="46"/> praeter spem tempus ibi traheretur, plusque in obsidione et
									in <choice><sic>operibns</sic><corr>operibus</corr></choice> quam in oppugnatione celeri spei esset,</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="12"><p>interim et aliud agi posse ratus legatus, * relictis, quod satis
									videbatur ad opera perficienda, traicit in proxima continentis
									Larisamque — non illam in Thessalia nobilem urbem, sed alteram,
									quam Cremasten vocant — </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="13"><p>subito adventu praeter arcem cepit Attalus quoque Pteleon nihil
									minus quam tale quicquam in alterius oppugnatione urbis
									timentibus oppressit.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="14"><p>et iam cum opera in effectu erant circa Oreum, tum praesidium,
									quod intus erat, labore adsiduo, vigiliis diurnis pariter
									nocturnisque et vulneribus confectum.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="15"><p>muri quoque pars ariete incusso subruta multis <choice><sic>iar</sic><corr>iam</corr></choice> locis prociderat; perque apertum ruina iter nocte
									Romani in arcem, quae super portum est, perruperunt.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="16"><p>Attalus luce prima signo ex arce dato ab Romanis et ipse urbem
									invasit stratis magna ex parte muris; praesidium oppidanique in
									arcem alteram perfugere, unde biduo post deditio facta. urbs
									regi, captiva corpora Romanis cessere. </p></div></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>