<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:31.30.1-31.30.11</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:31.30.1-31.30.11</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xml:lang="eng"><text><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="part" n="3"><div type="textpart" subtype="book" n="31"><div type="textpart" subtype="chapter" n="30"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>secundum Macedonas ipsis Romanis ita concedentibus <pb n="29"/>
									iubentibusque Athenienses, qui foeda passi iustius in
									crudelitatem saevitiamque regis invehi poterant, introducti
									sunt.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p>deploraverunt vastationem populationemque miserabilem agrorum:
									neque id se queri, quod hostilia ab hoste passi forent; esse
									enim quaedam belli iura, quae ut facere, ita pati sit fas:</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p>sata exuri, dirui tecta, praedas hominum pecorumque agi misera
									magis quam indigna patienti esse;</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p>verum enim vero id se queri, quod is, qui Romanos alienigenas et
									barbaros vocet, adeo omnia simul divina humanaque iura
									polluerit, ut priore populatione cum infernis deis, secunda cum
									superis bellum nefarium gesserit.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="5"><p>omnia sepulcra monumentaque diruta esse in finibus suis, omnium
									nudatos manes, nullius ossa terra tegi.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="6"><p>delubra sibi fuisse, quae quondam pagatim habitantes in parvis
									illis castellis vicisque consecrata ne in unam urbem quidem
									contributi maiores sui deserta reliquerint.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="7"><p>circa ea omnia templa Philippum infestos circumtulisse ignes;
									semusta, truncata simulacra deum inter prostratos iacere postes
									templorum.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="8"><p>qualem terram Atticam fecerit, exornatam quondam opulentamque,
									talem eum, si liceat, Aetoliam Graeciamque omnem facturum.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="9"><p>urbis quoque suae similem deformitatem futuram fuisse, nisi
									Romani subvenissent. eodem enim scelere urbem colentis deos
									praesidemque arcis Minervam petitam, eodem Eleusine Cereris <choice><sic>ternplum,</sic><corr>templum,</corr></choice> eodem Piraei Iovem Minervamque;</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="10"><p>sed ab eorum non templis modo sed etiam moenibus vi atque armis
									repulsum in ea delubra, quae sola religione tuta fuerint,
									saevisse.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="11"><p>itaque se orare atque obsecrare Aetolos, ut miseriti Atheniensium
									ducibus diis immortalibus, deinde Romanis, qui secundum deos
									plurimum possent, bellum susciperent.</p></div></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>