<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:31.29.1-31.29.16</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:31.29.1-31.29.16</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xml:lang="eng"><text><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="part" n="3"><div type="textpart" subtype="book" n="31"><div type="textpart" subtype="chapter" n="29"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>concilium Aetolorum stata die, quod Panaetolium vocant, futurum
									erat. huic ut occurrerent, et regis legati iter adcelerarunt, et
									a consule missus L. Furius Purpurio legatus venit;</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p>Atheniensium quoque legati ad id concilium occurrerunt. primi
									Macedones, cum quibus recentissimum foedus erat, auditi
									sunt.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p>qui <hi rend="italics">in</hi> nulla nova re nihil se novi
									habere, quod adferrent, dixerunt; quibus enim de causis experta
									inutili societate Romana pacem cum Philippo fecissent,
									compositam semel pacem servare eos debere.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p>“an imitari” inquit unus ex legatis “Romanorum licentiam, an
									levitatem dicam, mavultis? qui cum legatis vestris Romae
									responderi ita iussissent: “quid ad nos venitis, Aetoli, sine
									quorum auctoritate pacem cum Philippo fecistis?”,</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="5"><p>iidem nunc, ut bellum secum adversus Philippum geratis,
									postulant; et antea propter vos et pro vobis arma sumpta
									adversus eum simulabant, nunc vos in pace esse cum Philippo
									prohibent.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="6"><p>Messanae ut auxilio essent, primo in Siciliam transcenderunt;
									iterum, ut Syracusas oppressas ab Carthaginiensibus in
									libertatem eximerent;</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="7"><p>et Messanam et Syracusas et totam Siciliam ipsi habent
									vectigalemque provinciam securibus et fascibus subiecerunt.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="8"><p>scilicet sicut vos Naupacti legibus vestris per magistratus a
									vobis <pb n="28"/> creatos concilium habetis, socium hostemque
									libere quem velitis lecturi, pacem ac bellum arbitrio habituri
									vestro, sic Siculorum civitatibus Syracusas aut Messanam aut
									Lilybaeum indicitur concilium: — praetor Romanus conventus
									agit;</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="9"><p>eo imperio evocati conveniunt; excelso in suggestu superba iura
									reddentem, stipatum lictoribus vident; virgae tergo, secures
									cervicibus imminent; et quotannis alium atque alium dominum
									sortiuntur.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="10"><p>nec id mirari debent aut possunt, cum Italiae urbes Regium,
									Tarentum, Capuam, ne finitimas, quarum ruinis crevit urbs Roma,
									nominem, eidem subiectas videant imperio.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="11"><p>Capua quidem, sepulcrum ac monumentum Campani populi, elato et
									extorri eiecto ipso populo, superest, urbs trunca sine senatu,
									sine plebe, sine magistratibus, prodigium, relicta crudelius
									habitanda, quam si deleta foret.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="12"><p>furor est, si alienigenae homines, plus lingua et moribus et
									legibus quam maris terrarumque spatio discreti, haec tenuerint,
									sperare quicquam eodem statu mansurum.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="13"><p>Philippi regnum officere aliquid videtur libertati vestrae; qui,
									cum merito vestro vobis infensus esset, nihil a vobis ultra quam
									pacem petiit fidemque hodie pacis pactae desiderat.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="14"><p>adsuefacite his terris legiones externas et iugum accipite: sero
									ac nequiquam, cum dominum Romanum habebitis, socium Philippum
									quaeretis.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="15"><p>Aetolos, Acarnanas, Macedonas, eiusdem linguae homines, leves ad
									tempus ortae causae diiungunt coniunguntque; cum alienigenis,
									cum barbaris aeternum omnibus Graecis bellum est eritque; natura
									enim, quae perpetua est, non mutabilibus in diem causis hostes
									sunt.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="16"><p>sed unde coepit oratio mea, ibi desinet: hoc eodem loco iidem
									homines de eiusdem Philippi pace triennio ante decrevistis
									iisdem improbantibus <choice><sic>ear</sic><corr>eam</corr></choice> pacem Romanis, qui nunc pactam et compositam turbare
									volunt. in qua consultatione nihil fortuna mutavit, cur vos
									mutetis, non video.”</p></div></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>