<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:30.2.1-30.2.13</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:30.2.1-30.2.13</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xml:lang="eng"><text><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="part" n="2"><div type="textpart" subtype="book" n="30"><div type="textpart" subtype="chapter" n="2"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>in Siciliam tria milia militum sunt scripta, et quia, quod
									roboris ea provincia habuerat, in Africam transvectum fuerat, et
									quia, ne qua classis ex Africa traiceret, quadraginta navibus
									custodiri placuerat Siciliae maritumam oram.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p>tredecim novas naves Villius secum in Siciliam duxit; ceterae in
									Sicilia veteres refectae.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p>huic classi M. Pomponius, <pb n="535"/> prioris anni praetor,
									prorogato imperio praepositus novos milites ex Italia advectos
									in naves imposuit.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p>parem navium numerum Cn. Octavio praetori item prioris anni, cum
									pari iure imperii ad tuendam Sardiniae oram patres decreverunt;
									Lentulus praetor duo milia militum dare in naves iussus.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="5"><p>et Italiae ora, quia incertum erat, quo missuri classem
									Carthaginienses forent — videbantur autem, quidquid nudatum
									praesidiis esset, petituri — M. Marcio, praetori prioris anni,
									cum totidem navibus tuenda data est.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="6"><p>tria milia militum in <choice><sic>ear</sic><corr>eam</corr></choice> classem ex decreto patrum consules scripserunt et duas
									legiones urbanas ad incerta belli.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="7"><p>Hispaniae cum exercitibus imperioque veteribus imperatoribus, L.
									Lentulo et L. Manlio Acidino, decretae. viginti omnino
									legionibus et centum sexaginta navibus longis res Romana eo anno
									gesta. praetores in provincias ire iussi.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="8"><p>consulibus imperatum, ut, priusquam ab urbe proficiscerentur,
									ludos magnos facerent, quos T. Manlius Torquatus dictator in
									quintum annum vovisset, si eodem statu res publica staret.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="9"><p>et novas religiones excitabant in animis hominum prodigia ex
									pluribus locis nuntiata. aurum in Capitolio corvi non lacerasse
									tantum rostris crediti sed etiam edisse;</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="10"><p>mures Antii coronam auream adrosere; circa Capuam omnem agrum
									locustarum vis ingens, ita ut, unde advenissent, parum
									constaret, complevit.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="11"><p>eculeus Reate cum quinque pedibus natus; Anagniae sparsi primum
									ignes in caelo, dein fax ingens arsit;</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="12"><p>Frusinone arcus solem tenui linea amplexus est, circulum deinde
									ipsum maior solis orbis extrinsecus inclusit; Arpini terra
									campestri agro in ingentem sinum consedit.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="13"><p>consulum alteri primam hostiam immolanti caput iocineris defuit.
									ea prodigia maioribus hostiis procurata; editi a collegio
									pontificum dei, quibus sacrificaretur.</p></div></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>