<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:30.16.1-30.16.15</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:30.16.1-30.16.15</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xml:lang="eng"><text><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="part" n="2"><div type="textpart" subtype="book" n="30"><div type="textpart" subtype="chapter" n="16"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>Scipio C. Laelio cum Syphace aliisque captivis Romam misso, cum
									quibus et Masinissae legati profecti sunt, ipse ad Tyneta rursus
									castra refert et quae munimenta inchoaverat permunit.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p>Carthaginienses non brevi solum, sed prope vano gaudio ab satis
									prospera in praesens oppugnatione classis perfusi, <pb n="551"/>
									post famam <choice><sic>rcapti</sic><corr>capti</corr></choice> Syphacis, in quo plus prope quam in Hasdrubale atque
									exercitu suo spei reposuerant, perculsi,</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p>iam nullo auctore belli ultra audito oratores ad pacem petendam
									mittunt triginta seniorum principes;</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p>id erat sanctius apud illos consilium maximaque ad ipsum senatum
									regendum vis. qui ubi in castra Romana et in praetorium
									pervenerunt, more adulantium — accepto, credo, ritu ex ea
									regione, ex qua oriundi erant — procubuerunt.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="5"><p>conveniens oratio tam humili adulationi fruit, non culpam
									purgantium, sed transferentium initium culpae in Hannibalem
									potentiaeque eius fautores.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="6"><p>veniam civitati petebant civium temeritate bis iam eversae,
									incolumi futurae iterum hostium beneficio;</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="7"><p>imperium ex victis hostibus populum Romanum, non perniciem
									petere;</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="8"><p>paratis oboedienter servire imperaret, quae vellet. Scipio et
									venisse ea spe in Africam se ait et spem suam prospero belli
									eventu auctam, victoriam se, non pacem domum reportaturum
									esse;</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="9"><p>tamen, cum victoriam prope in manibus habeat, pacem non abnuere,
									ut omnes gentes sciant populum Romanum et suscipere iuste bella
									et finire.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="10"><p>leges pacis se has dicere: captivos et perfugas et <choice><sic>fugitives</sic><corr>fugitiuos</corr></choice> restituant; exercitus ex Italia et Gallia deducant;
									Hispania abstineant; insulis omnibus, quae inter Italiam atque
									Africam sint, decedant;</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="11"><p>naves longas praeter viginti omnes tradant, tritici quingenta,
									hordei trecenta milia modium.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="12"><p>pecuniae summam quantam imperaverit, parum convenit; alibi
									quinque milia talentum, alibi quinque milia pondo argenti, alibi
									duplex stipendium militibus imperatum invenio.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="13"><p>“his condicionibus” inquit “placeatne pax triduum ad consultandum dabitur. si
									placuerit, mecum indutias facite,</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="14"><p>Romam ad senatum mittite legatos.” ita dimissi Carthaginienses nullas recusandas
									condiciones pacis cum censuissent,</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="15"><p>quippe qui moram temporis quaererent, dum Hannibal in Africam
									traiceret, legatos alios ad Scipionem, ut indutias facerent,
									alios Romam ad <pb n="552"/> pacem petendam mittunt, ducentes
									paucos in speciem captivos perfugasque et <choice><sic>fugitives</sic><corr>fugitiuos</corr></choice>, quo impetrabilior pax esset.</p></div></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>