<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:30.10.1-30.10.12</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:30.10.1-30.10.12</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xml:lang="eng"><text><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="part" n="2"><div type="textpart" subtype="book" n="30"><div type="textpart" subtype="chapter" n="10"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>inde, cum maxime vallum Romani iacerent, conspecta classis
									hostium est Uticam a Carthagine petens.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p>igitur omisso opere pronuntiatum iter, signaque raptim ferri sunt
									coepta, ne naves in terram et obsidionem versae ac minime navali
									proelio aptae opprimerentur.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p>qui enim restitissent agili et nautico instrumento aptae et
									armatae classi naves tormenta machinasque portantes et aut in
									onerariarum usum versae aut ita adpulsae muris, ut pro aggere ac
									pontibus praebere ascensus possent?</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p>itaque Scipio, postquam eo ventum est, contra quam in navali
									certamine solet, rostratis, quae praesidio aliis esse poterant,
									in postremam aciem receptis prope terram,</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="5"><p>onerariarum quadruplicem ordinem pro muro adversus hostem
									opposuit, easque ipsas, ne in tumultu pugnae turbari ordines
									possent, malis antemnisque de nave in navem traiectis ac validis
									funibus <pb n="543"/> velut uno inter se <choice><sic>viuculo</sic><corr>uinculo</corr></choice> inligatis conprendit tabulasque superinstravit,</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="6"><p>ut pervium in totum navium ordinem esset, et sub ipsis pontibus
									intervalla fecit, qua procurrere speculatoriae naves in <choice><sic>hosted</sic><corr>hostem</corr></choice> ac tuto recipi possent.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="7"><p>his raptim pro tempore instructis mille ferme delecti
									propugnatores onerariis imponuntur, telorum maxime missilium, ut
									quamvis longo certamini sufficerent, vis ingens congeritur.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="8"><p>ita parati atque intenti hostium adventum opperiebantur.
									Carthaginienses, qui,</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="9"><p>si maturassent, omnia permixta turba trepidantium primo impetu
									oppressissent, perculsi terrestribus cladibus atque inde ne mari
									quidem, ubi ipsi plus poterant, satis fidentes, die segni
									navigatione absumpto sub occasum solis in portum — Rusucmona
									Afri vocant — classem adpulere;</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="10"><p>postero die sub ortum solis instruxere ab alto naves velut ad
									iustum proelium navale et tamquam exituris contra Romanis.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="11"><p>cum diu stetissent, postquam nihil moveri ab hostibus viderunt,
									tum demum onerarias adgrediuntur.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="12"><p>erat res minime certamini navali similis, proxime speciem muros
									oppugnantium navium.</p></div></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>