<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:3.7.1-3.7.8</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:3.7.1-3.7.8</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xml:lang="eng"><text><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="part" n="1"><div type="textpart" subtype="book" n="3"><div type="textpart" subtype="chapter" n="7"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>deserta omnia, sine capite, sine viribus, dii praesides ac
                                    fortuna urbis tutata est, quae Volscis Aequisque praedonum
                                    potius mentem quam hostium dedit; adeo enim nullam spem non
                                    potiundi modo,</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p>sed ne adeundi quidem Romana moenia animus eorum cepit, tectaque
                                    procul visa atque inminentes tumuli avertere <pb n="146"/>
                                    mentes eorum,</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p>ut totis passim castris fremitu orto, quid in vasto ac deserto
                                    agro inter tabem pecorum hominumque desides sine praeda tempus
                                    tererent, cum integra loca, Tusculanum agrum opimum copiis,
                                    petere possent, signa repente convellerent transversisque
                                    itineribus per Labicanos agros in Tusculanos colles transirent.
                                    eo vis omnis tempestasque belli conversa est. interim Hernici
                                    Latinique,</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p>pudore etiam, non misericordia solum moti, si nec obstitissent
                                    communibus hostibus infesto agmine Romanam urbem petentibus nec
                                    opem ullam obsessis sociis ferrent, coniuncto exercitu Romam
                                    pergunt.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="5"><p>ubi cum hostes non invenissent, secuti famam ac vestigia obvii
                                    fiunt descendentibus ab Tusculana in Albanam vallem. ibi
                                    haudquaquam aequo proelio pugnatum est, fidesque sua sociis
                                    parumn felix in praesentia fuit.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="6"><p>haud minor Romae fit morbo strages, quam quanta ferro sociorum
                                    facta erat. consul, qui unus supererat, moritur; mortui et alii
                                    clari viri, M’. Valerius, T. Verginius Rutilus augures, Ser.
                                    Sulpicius curio maximus; et per ignota capita late vagata est
                                    vis morbi.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="7"><p>inopsque senatus auxilii humani ad deos populum ac vota vertit:
                                    iussi cum coniugibus ac liberis supplicatum ire pacemque
                                    exposcere deum.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="8"><p>ad id, quod sua quemque mala cogebant, auctoritate publica
                                    evocati omnia delubra inplent. stratae passim matres crinibus
                                    templa verrentes veniam irarum caelestium finemque pesti
                                    exposcunt.</p></div></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>