<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:3.69.1-3.69.10</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:3.69.1-3.69.10</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xml:lang="eng"><text><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="part" n="1"><div type="textpart" subtype="book" n="3"><div type="textpart" subtype="chapter" n="69"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>raro alias tribuni popularis oratio acceptior plebi quam tunc
                                    severissimi consulis <choice><sic>fruit.</sic><corr>fuit.</corr></choice></p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p>iuventus quoque, quae inter tales metus detractationem militiae
                                    telum acerrimum adversus patres habere solita erat, arma et
                                    bellum spectabat. et agrestium fuga spoliatique in agris et
                                    vulnerati foediora iis, quae subiciebantur oculis, nuntiantes
                                    totam urbem ira inplevere.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p>in senatum ubi ventum est, ibi vero in Quinctium omnes versi, ut
                                    unum vindicem maiestatis Romanae intueri, et primores patrum
                                    dignam dicere contionem imperio consulari, dignam tot
                                    consulatibus ante actis, dignam vita omni, plena honorum saepe
                                    gestorum, saepius meritorum.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p>alios consules aut per proditionem dignitatis patrum plebi
                                    adulatos aut acerbe tuendo iura ordinis asperiorem domando
                                    multitudinem fecisse; T. Quinctium orationem memorem maiestatis
                                    patrum concordiaeque ordinum et temporum in primis habuisse.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="5"><p>orare eum collegamque, ut capesserent rem publicam; orare
                                    tribunos, ut uno animo cum consulibus bellum ab urbe ac moenibus
                                    propulsari vellent plebemque oboedientem in re tam trepida
                                    patribus praeberent: appellare tribunos communem patriam
                                    auxiliumque eorum inplorare vastatis agris, urbe prope
                                    oppugnata.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="6"><p>consensu omnium dilectus decernitur habeturque. cum consules in
                                    contione pronuntiassent tempus non esse causas cognoscendi;
                                    omnes iuniores postero die prima luce in campo Martio
                                    adessent;</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="7"><p>cognoscendis causis eorum, qui nomina non dedissent, bello
                                    perfecto se daturos tempus; pro desertore futurum, cuius non
                                    probassent causam: omnis iuventus adfuit postero die.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="8"><p>cohortes sibi quaeque centuriones legerunt, bini senatores
                                    singulis cohortibus <pb n="212"/> praepositi. haec omnia adeo
                                    mature perfecta accepimus, ut signa eo ipso die a quaestoribus
                                    ex aerario prompta delataque in campum quarta diei hora mota ex
                                    campo sint exercitusque novus paucis cohortibus veterum militum
                                    voluntate sequentibus manserit ad decimum lapidem.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="9"><p>insequens dies hostem in conspectum dedit, castraque ad Corbionem
                                    castris sunt coniuncta.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="10"><p>tertio die, cum ira Romanos, illos, cum totiens rebellassent,
                                    conscientia culpae ac desperatio inritaret, mora dimicandi nulla
                                    est facta.</p></div></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>