<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:3.51.1-3.51.13</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:3.51.1-3.51.13</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xml:lang="eng"><text><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="part" n="1"><div type="textpart" subtype="book" n="3"><div type="textpart" subtype="chapter" n="51"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>dimissis legatis admonet milites Verginius in re non maxima paulo
                                    ante trepidatum esse, quia sine capite <choice><sic>multitude</sic><corr>multitudo</corr></choice> fuerit, responsumque quamquam non inutiliter, fortuito
                                    tamen magis consensu quam communi consilio esse.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p>placere decem creari, qui summae rei praeessent, militarique
                                    honore tribunos militum appellari.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p>cum ad eum ipsum primum is honos deferretur, “melioribus meis
                                    vestrisque rebus reservate” inquit “ista de me iudicia;</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p>nec mihi filia inulta honorem ullum iucundum esse patitur, nec in
                                    perturbata re publica eos utile est praeesse vobis, qui proximi
                                    invidiae sint.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="5"><p>si quis usus mei est, nihilo minor ex privato capietur.”</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="6"><p>ita decem numero tribunos militares creant. neque in Sabinis
                                    quievit exercitus.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="7"><p>ibi quoque auctore Icilio Numitorioque secessio ab decemviris
                                    facta est non minore motu animorum Sicci caedis memoria
                                    renovata, quam quem nova fama de virgine adeo foede ad libidinem
                                    petita accenderat.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="8"><p>Icilius, ubi audivit tribunos militum in Aventino creatos, ne
                                    comitiorum militarium praerogativam urbana comitia iisdem
                                    tribunis plebis creandis sequerentur,</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="9"><p>peritus rerum popularium inminensque ei potestati et ipse,
                                    priusquam iretur ad urbem, pari potestate eundem numerum ab suis
                                    creandum curat.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="10"><p>porta Collina urbem intravere sub signis mediaque urbe agmine in
                                    Aventinum pergunt. ibi coniuncti alteri exercitui viginti
                                    tribunis militum negotium dederunt, ut ex suo numero duos
                                    crearent, qui summae rerum praeessent. M. Oppium, Sex. Manilium
                                    creant.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="11"><p>patres solliciti de summa rerum, cum senatus cottidie esset,
                                    iurgiis saepius terunt tempus quam consiliis. Sicci caedes
                                    decemviris</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="12"><p>et Appiana libido et dedecora militiae obiciebantur. placebat
                                    Valerium Horatiumque ire in Aventinum. illi negabant se aliter
                                    ituros, quam <pb n="192"/> si decemviri deponerent insignia
                                    magistratus eius, quo anno iam ante abissent.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="13"><p>decemviri querentes se in ordinem cogi non ante quam perlatis
                                    legibus, quarum causa creati essent, deposituros imperium se
                                    aiebant.</p></div></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>