<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:3.5.1-3.5.15</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:3.5.1-3.5.15</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xml:lang="eng"><text><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="part" n="1"><div type="textpart" subtype="book" n="3"><div type="textpart" subtype="chapter" n="5"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>multi per eos dies motus multique impetus hinc atque illinc
                                    facti, quia superante multitudine hostes carpere multifariam
                                    viris Romanas, ut non suffecturas ad omnia, adgressi sunt;</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p>simul castra oppugnabantur, simul pars exercitus ad populandum
                                    agrum Romanum missa urbemque ipsam, si qua fortuna daret,
                                    temptandam.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p>L. Valerius ad praesidium urbis relictus, consul Postumius ad
                                    arcendas populationes finium missus. nihil remissum ab ulla
                                    parte curae aut laboris;</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p>vigiliae in urbe, stationes ante portas praesidiaque in muris
                                    disposita et, quod necesse erat in tanto tumultu, iustitium per
                                    aliquot dies servatum.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="5"><p>interim in castris Furius consul cum primo quietus obsidionem
                                    passus esset, in incautum hostem decumana porta erupit et, cum
                                    persequi posset, metu substitit, ne qua ex parte altera in
                                    castra vis fieret. Furium legatum — </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="6"><p>frater idem consulis erat — longius extulit cursus; nec suos ille
                                    redeuntes persequendi studio neque hostium ab tergo incursum
                                    vidit. ita exclusus multis saepe frustra conatibus captis, ut
                                    viam sibi ad castra faceret, acriter dimicans cecidit, et consul
                                    nuntio circumventi fratris conversus ad pugnam,</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="7"><p>dum se temere magis quam satis caute in mediam dimicationem
                                    infert, vulnere accepto aegre ab circumstantibus ereptus et
                                    suorum animos turbavit et ferociores hostes fecit;</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="8"><p>qui caede legati et consulis vulnere accensi nulla deinde vi
                                    sustineri potuere, cum conpulsi in castra Romani rursus
                                    obsiderentur nec spe nec viribus pares, venissetque in periculum
                                    summa rerum, ni T. Quinctius peregrinis copiis, Latino
                                    Hernicoque exercitu, subvenisset.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="9"><p>is intentos in castra Romana Aequos legatique caput ferociter
                                    ostentantes ab tergo <pb n="144"/> adortus, simul ad signum a se
                                    procul editum ex castris eruptione facta, magnam vim hostium
                                    circumvenit. minor caedis,</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="10"><p>fuga effusior Aequorum in agro <choice><sic>fait</sic><corr>fuit</corr></choice> Romano; in quos palatos praedam agentes Postumius
                                    aliquot locis, quibus opportuna inposuerat praesidia, impetum
                                    dedit. hi vagi dissipato agmine fugientes in Quinctium victorem
                                    cum saucio consule revertentem incidere.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="11"><p><choice><sic>tur</sic><corr>tum</corr></choice> consularis exercitus egregia pugna consulis vulnus,
                                    legati et cohortium ultus est caedem. magnae clades ultro
                                    citroque illis diebus et inlatae et acceptae.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="12"><p>difficile ad fidem est in tam antiqua re, quot pugnaverint
                                    ceciderintve, exacto adfirmare numero; audet tamen Antias
                                    Valerius concipere summas:</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="13"><p>Romanorum cecidisse in Hernico agro quinque milia octingentos, ex
                                    praedatoribus Aequorum, qui populabundi in finibus Romanis
                                    vagabantur, ab A. Postumio consule duo milia et quadringentos
                                    caesos; ceteram multitudinem praedam agentem, quae inciderit in
                                    Quinctium, nequaquam pari defunctam esse caede; interfecta inde
                                    quattuor milia et exequendo subtiliter numerum ducentos ait et
                                    triginta. ut Romam reditum est, iustitium remissum est.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="14"><p>caelum visum est ardere plurimo igni, portentaque alia aut
                                    obversata oculis aut vanas exterritis ostentavere species. his
                                    avertendis terroribus in triduum feriae indictae, per quas omnia
                                    delubra pacem deum exposcentium virorum mulierumque turba
                                    inplebantur.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="15"><p>cohortes inde Latinae Hernicaeque ab senatu gratiis ob inpigram
                                    militiam actis remissae domos. Antiates mille milites, quia
                                    serum auxilium post proelium venerant, prope cum ignominia
                                    dimissi.</p></div></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>