<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:3.35.1-3.35.11</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:3.35.1-3.35.11</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xml:lang="eng"><text><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="part" n="1"><div type="textpart" subtype="book" n="3"><div type="textpart" subtype="chapter" n="35"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>postquam vero comitia decemviris creandis in trinum nundinum
                                    indicta sunt,</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p>tanta exarsit ambitio, ut primores quoque civitatis — metu,
                                    credo, ne tanti possessio imperii vacuo ab se relicto loco <choice><sic>baud</sic><corr>haud</corr></choice> satis dignis pateret — prensarent homines, honorem
                                    summa ope a se impugnatum ab ea plebe, cum qua contenderant,
                                    suppliciter petentes.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p>demissa iam in discrimen dignitas ea aetate iisque honoribus
                                    actis stimulabat Ap. Claudium. nescires, utrum inter decemviros
                                    an inter candidatos numerares.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p>propior interdum petendo quam gerendo magistratui erat: criminari
                                    optimates, extollere candidatorum levissimum quemque
                                    humillimumque,</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="5"><p>ipse medius inter tribunicios, Duillios Iciliosque, in foro
                                    volitare, per illos se plebi venditare, donec collegae quoque,
                                    qui unice illi dediti fuerant ad id tempus, coniecere in eum
                                    oculos, mirantes, quid sibi vellet.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="6"><p>apparere nihil sinceri esse; profecto <choice><sic>baud</sic><corr>haud</corr></choice> gratuitam in tanta superbia comitatem fore; nimium in
                                    ordinem se ipsum cogere et vulgari cum privatis non tam
                                    properantis abire magistratu quam viam ad continuandum
                                    magistratum quaerentis esse.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="7"><p>propalam obviam ire cupiditati parum ausi obsecundando mollire
                                    impetum adgrediuntur. comitiorum illi habendorum, quando minimus
                                    natu sit, munus consensu iniungunt. ars haec erat,</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="8"><p>ne semet ipse creare posset, quod praeter tribunos plebi, et id
                                    ipsum pessimo exemplo, nemo umquam fecisset. ille enimvero, quod
                                    bene vertat, habiturum se comitia professus,</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="9"><p>impedimentum pro occasione arripuit <pb n="175"/> deiectisque
                                    honore per coitionem duobus Quinctiis, Capitolino et Cincinnato,
                                    et patruo suo C. Claudio, constantissimo viro in optimatium
                                    causa, et aliis eiusdem fastigii civibus, nequaquam splendore
                                    vitae pares decemviros creat,</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="10"><p>se in primis, quod haud secus factum inprobabant boni, quam nemo
                                    facere ausurum crediderat.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="11"><p>creati cum eo M. Cornelius Maluginensis, M. Sergius, L. Minucius,
                                    Q. Fabius Vibulanus, Q. Poetilius, T. Antonius Merenda, K.
                                    Duillius, Sp. Oppius Cornicen, M’. Rabuleius.</p></div></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>