<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:3.33.1-3.33.10</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:3.33.1-3.33.10</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xml:lang="eng"><text><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="part" n="1"><div type="textpart" subtype="book" n="3"><div type="textpart" subtype="chapter" n="33"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>anno trecentesimo altero, quam condita Roma erat, iterum mutatur
                                    forma civitatis, ab consulibus ad decemviros, quem ad modum ab
                                    regibus ante ad consules venerat, translato imperio. minus
                                    insignis, quia non diuturna, mutatio fuit.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p>laeta enim principia magistratus eius nimis luxuriavere; eo
                                    citius lapsa res est repetitumque, duobus uti mandaretur
                                    consulum nomen imperiumque.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p>Decemviri creati Ap. Claudius, T. Genucius, P. Sestius, L.
                                    Veturius, C. Iulius, A. Manlius, P. Sulpicius, P. Curiatius, T.
                                    Romilius, Sp. Postumius.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p>Claudio et Genucio, quia designati consules in eum annum fuerant,
                                    pro honore honos redditus, et Sestio, alteri consulum prioris
                                    anni, quod eam rem collega invito ad patres rettulerat.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="5"><p>his proximi habiti legati tres, qui Athenas ierunt, simul ut pro
                                    legatione tam longinqua praemio esset honos, simul peritos legum
                                    peregrinarum ad condenda nova iura usui fore credebant.
                                    supplevere ceteri numerum.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="6"><p>graves quoque aetate electos novissimis suffragiis ferunt, quo
                                    minus ferociter aliorum scitis <pb n="173"/> adversarentur.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="7"><p>regimen totius magistratus penes Appium erat favore plebis;
                                    adeoque novum sibi ingenium induerat, ut plebicola repente
                                    omnisque aurae popularis captator evaderet pro truci saevoque
                                    insectatore plebis. decumo die ius populo singuli reddebant.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="8"><p>eo die penes praefectum iuris fasces duodecim erant; collegis
                                    novem singuli accensi apparebant. et in unica concordia inter
                                    ipsos, qui consensus privatis interdum inutilis est, summa
                                    adversus alios aequitas erat.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="9"><p>moderationis eorum argumentum exemplo unius rei notasse satis
                                    erit. cum sine provocatione creati essent, defosso cadavere domi
                                    apud P. Sestium, patriciae gentis virum,</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="10"><p>invento prolatoque in contionem, in re iuxta manifesta atque
                                    atroci C. Iulius decemvir diem Sestio dixit et accusator ad
                                    populum extitit, cuius rei iudex legitimus erat, decessitque
                                    iure suo, ut demptum de vi magistratus populi libertati
                                    adiceret.</p></div></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>