<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:3.3.1-3.3.10</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:3.3.1-3.3.10</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xml:lang="eng"><text><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="part" n="1"><div type="textpart" subtype="book" n="3"><div type="textpart" subtype="chapter" n="3"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>relicto itaque castris praesidio egressi tanto cum tumultu
                                    invasere fines Romanos, ut ad urbem quoque terrorem
                                    pertulerint.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p>necopinata etiam res plus trepidationis fecit, quod nihil minus,
                                    quam ne victus ac prope in castris obsessus hostis memor
                                    populationis esset,</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p>timeri poterat agrestesque pavidi incidentes portis non
                                    populationem nec praedonum parvas manus, sed omnia vano augentes
                                    timore exercitus et legiones adesse hostium et infesto agmine
                                    ruere ad urbem clamabant.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p>ab his proxumi audita incerta eoque vaniora ferre ad alios.
                                    cursus clamorque vocantium ad arma <choice><sic>baud</sic><corr>haud</corr></choice> multum a pavore captae urbis abesse.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="5"><p>forte ab Algido Quinctius consul redierat Romam. id remedium
                                    timori fuit; tumultuque sedato victos timeri increpans hostes
                                    praesidia portis inposuit.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="6"><p>vocato dein senatu cum ex auctoritate patrum iustitio indicto
                                    profectus ad tutandos fines esset Q. Servilio praefecto urbis
                                    relicto, hostem in agris non invenit.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="7"><p>ab altero consule res gesta egregie est;</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="8"><p>qui, qua venturum hostem sciebat, gravem praeda eoque inpeditiore
                                    agmine incedentem adgressus funestam populationem fecit. pauci
                                    hostium evasere ex insidiis; praeda omnis recepta est. sic finem
                                    iustitio, quod quadriduum fuit, reditus Quincti consulis in
                                    urbem fecit. census deinde actus</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="9"><p>et conditum ab Quinctio lustrum. censa civium capita centum
                                    quattuor milia septingenta quattuordecim dicuntur praeter orbos
                                    orbasque.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="10"><p>in Aequis nihil deinde memorabile actum. in oppida sua se
                                    recepere uri sua popularique passi. consul, cum aliquotiens per
                                    omnem hostium agrum infesto agmine populabundus isset, cum
                                    ingenti laude praedaque Romam rediit. <pb n="142"/></p></div></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>