<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:3.16.1-3.16.6</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:3.16.1-3.16.6</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xml:lang="eng"><text><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="part" n="1"><div type="textpart" subtype="book" n="3"><div type="textpart" subtype="chapter" n="16"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>dilucere res magis patribus atque consulibus. praeter ea tamen,
                                    quae denuntiabantur, ne Veientium neu Sabinorum id consilium
                                    esset timere et,</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p>cum tantum in urbe hostium esset, mox Sabinae Etruscaeque
                                    legiones ex conposito adessent, tum aeterni hostes Volsci et
                                    Aequi non ad populandos, ut ante, fines, sed ad urbem ut ex
                                    parte captam venirent.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p>multi et varii timores; inter ceteros eminebat terror servilis,
                                    ne suus cuique domi hostis esset, cui nec credere nec non
                                    credendo, ne infestior fieret, fidem abrogare satis erat
                                    tutum;</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p>vixque concordia sisti videbatur posse. tantum superantibus aliis
                                    ac mergentibus malis nemo tribunos aut plebem timebat; mansuetum
                                    id malum et per aliorum quietem malorum semper exoriens <choice><sic>tur</sic><corr>tum</corr></choice> quiescere peregrino terrore sopitum videbatur.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="5"><p>at id prope unum maxime inclinatis rebus incubuit. tantus enim
                                    tribunos furor tenuit, ut non bellum, sed vanam imaginem belli
                                    ad avertendos ab legis cura plebis animos Capitolium insedisse
                                    contenderent, patriciorum hospites clientesque; si perlata lege
                                    frustra tumultuatos esse se sentiant, maiore quam venerint
                                    silentio abituros.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="6"><p>concilium inde legi perferendae habere avocato populo ab armis.
                                    senatum interim consules habent alio se <pb n="156"/> maiore ab
                                    tribunis metu ostendente, quam quem nocturnus hostis
                                    intulerat.</p></div></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>