<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:3.14.1-3.14.6</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:3.14.1-3.14.6</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xml:lang="eng"><text><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="part" n="1"><div type="textpart" subtype="book" n="3"><div type="textpart" subtype="chapter" n="14"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>hoc iudicium et promulgata lex exercuit civitatem; ab externis
                                    armis otium fuit.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p><choice><sic>cuim</sic><corr>cum</corr></choice> velut victores tribuni perculsis patribus Caesonis
                                    exilio prope perlatam esse crederent legem et, quod ad seniores
                                    patrum pertineret, cessissent possessione rei publicae,
                                    iuniores, id maxime quod Caesonis sodalicium fruit,</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p>auxere iras in plebem, non minuerunt animos; sed ibi plurimum
                                    profectum est, quod modo quodam temperavere impetus suos.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p>cum primo post Caesonis exilium lex coepta ferri est, instructi
                                    paratique cum ingenti clientium exercitu sic tribunos, ubi
                                    primum submoventes praebuere causam, adorti sunt, ut nemo unus
                                    inde praecipuum quicquam gloriae domum invidiaeve ferret, <pb n="154"/> mille pro uno Caesones extitisse plebes
                                    quereretur. mediis diebus,</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="5"><p>quibus tribuni de lege non agerent, nihil eisdem illis placidius
                                    aut quietius erat: benigne salutare, adloqui plebis homines,
                                    domum invitare, adesse in foro, tribunos ipsos cetera pati sine
                                    interpellatione concilia habere, numquam ulli neque publice
                                    neque privatim truces esse, nisi cum de lege agi coeptum
                                    esset;</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="6"><p>alibi popularis iuventus erat. nec cetera modo tribuni tranquillo
                                    peregere, sed refecti quoque in insequentem annum. ne voce
                                    quidem incommodi, nedum ut ulla vis fieret, paulatim permulcendo
                                    tractandoque mansuefecerant plebem. his per totum annum artibus
                                    lex elusa est.</p></div></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>