<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:28.5.1-28.5.19</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:28.5.1-28.5.19</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xml:lang="eng"><text><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="part" n="2"><div type="textpart" subtype="book" n="28"><div type="textpart" subtype="chapter" n="5"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>principio aestatis eius, qua haec sunt gesta, P. Sulpicius
									proconsul et Attalus rex cum Aeginae, sicut ante dictum est,
									hibernassent, Lemnum inde classe iuncta — Romanae quinque et
									viginti quinqueremes, regiae quinque et triginta <hi rend="italics">erant</hi> — transmiserunt.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p>et Philippus, ut, seu terra seu maria obviam eundum hosti foret,
									paratus ad omnes conatus esset, ipse Demetriadem ad mare
									descendit, Larisam diem ad conveniendum exercitui edixit.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p>undique ab sociis legationes Demetriadem ad famam regis
									convenerunt.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p>sustulerant enim animos Aetoli cum ab Romana societate tum post
									Attali adventum, finitimosque depopulabantur. nec Acarnanes
									solum Boeotique</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="5"><p>et qui Euboeam incolunt in magno metu erant, sed Achaei quoque,
									quos super Aetolicum bellum Machanidas etiam Lacedaemonius
									tyrannus haud procul Argivorum fine positis castris
									terrebat.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="6"><p>hi omnes, suis quisque urbibus, quae pericula terra marique
									portenderentur, memorantes auxilia regem orabant.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="7"><p>ne ex regno quidem ipsius tranquillae nuntiabantur res: et
									Scerdilaedum Pleuratumque motos esse, et Thracum maxime Maedos,
									si quod longinquum bellum regem occupasset, proxima Macedoniae
									incursuros.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="8"><p>Boeoti quidem et interiores Graeciae populi Thermopylarum saltum,
									ubi angustae fauces coartant iter, fossa valloque intercludi ab
									Aetolis nuntiabant, ne transitum ad sociorum urbes tuendas
									Philippo darent.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="9"><p>vel segnem ducem tot excitare tumultus circumfusi poterant.
									legationes dimittit pollicitus, <pb n="427"/> prout tempus ac
									res sineret, omnibus laturum se auxilium;</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="10"><p>in praesentia, quae maxime urgebat res, <choice><sic>peparethum</sic><corr>Peparethum</corr></choice> praesidium urbi mittit, unde allatum erat Attalum ab
									Lemno classe transmissa omnem circum urbem agrum
									depopulatum.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="11"><p>Polyphantam cum modica manu in Boeotiam, Menippum item quendam ex
									regiis ducibus cum mille peltastis — pelta caetrae <choice><sic>baud</sic><corr>haud</corr></choice> dissimilis est — Chalcidem mittit;</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="12"><p>additi quingenti Agrianum, ut omnes insulae partes tueri posset.
									ipse Scotussam est profectus, eodemque ab Larisa Macedonum
									copias traduci iussit.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="13"><p>eo nuntiatum est concilium Aetolis Heracleam indictum regemque
									Attalum ad consultandum de summa belli venturum.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="14"><p>hunc conventum ut turbaret subito adventu, magnis itineribus
									Heracleam duxit.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="15"><p>et concilio quidem dimisso iam venit; segetibus tamen, quae iam
									prope maturitatem erant, maxime in sinu Aenianum evastatis
									Scotussam copias reducit. ibi exercitu omni relicto cum cohorte
									regia Demetriadem sese recipit.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="16"><p>inde ut ad omnes hostium motus posset occurrere, in Phocidem
									atque Euboeam et Peparethum mittit, qui loca alta eligerent,
									unde editi ignes apparerent;</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="17"><p>ipse in Tisaeo — mons est in altitudinem ingentem cacuminis editi
									— speculam posuit, ut ignibus procul sublatis signum, ubi quid
									molirentur hostes, momento temporis acciperet. Romanus
									imperator</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="18"><p>et Attalus rex a Peparetho Nicaeam traiecerunt; inde classem in
									Euboeam ad urbem Oreum tramittunt, quae ab Demetriaco sinu
									Chalcidem et Euripum petenti ad laevam prima urbium Euboeae
									posita est.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="19"><p>ita inter Attalum ac Sulpicium convenit, ut Romani a mari, regii
									a terra oppugnarent.</p></div></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>