<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:28.22.8-28.23.8</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:28.22.8-28.23.8</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xml:lang="eng"><text><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="part" n="2"><div type="textpart" subtype="book" n="28"><div type="textpart" subtype="chapter" n="22"><div type="textpart" subtype="section" n="8"><p>si rem inclinatam viderent atque in eo iam esse, ut urbs
									caperetur, scirent omnes, quos euntes in proelium cernerent,
									mortem in ipsa pugna obituros;</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="9"><p>illos se per deos superos inferosque orare, ut memores
									libertatis, quae illo die aut morte honesta aut servitute infami
									finienda esset, nihil relinquerent, in quod saevire iratus
									hostis posset.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="10"><p>ferrum ignemque in manibus esse; amicae ac fideles potius ea,
									quae <choice><sic>pentura</sic><corr>peritura</corr></choice> forent, absumerent manus, quam insultarent superbo
									ludibrio hostes.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="11"><p>his adhortationibus execratio dira adiecta, si quem a proposito
									spes mollitiave <pb n="450"/> animi flexisset. inde concitato
									agmine patentibus portis ingenti cum tumultu erumpunt.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="12"><p>neque erat ulla satis firma statio opposita, quia nihil minus,
									quam ne egredi obsessi moenibus auderent, timeri poterat.
									perpaucae equitum turmae levisque armatura repente e castris ad
									id ipsum emissa occurrit.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="13"><p>acrior impetus atque animis quam compositior ullo ordine pugna
									fuit. itaque pulsus eques, qui primus se hosti obtulerat,
									terrorem intulit levi armaturae; pugnatumque sub ipso vallo
									foret, ni robur legionum perexiguo ad instruendum dato tempore
									aciem derexisset.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="14"><p>ibi quoque trepidatum parumper circa signa est, cum caeci furore
									in vulnera ac ferrum vecordi audacia ruerent; dein vetus miles,
									adversus temerarios impetus pertinax, caede primorum insequentes
									suppressit.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="15"><p>conatus paulo post ultro inferre pedem, ut neminem cedere atque
									obstinatos mori in vestigio quemque suo vidit, patefacta acie,
									quod ut facere posset multitudo armatorum facile suppeditabat,
									cornua hostium amplexus, in orbem pugnantes ad unum omnes
									occidit.</p></div></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="23"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>atque haec tamen <hi rend="italics">caedes ab impetu</hi> hostium
									iratorum ac tum maxime dimicantium iure belli in armatos
									repugnantesque edebatur;</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p>foedior alia in urbe trucidatio erat, cum turbam feminarum
									puerorumque inbellem inermemque cives sui caederent et in
									succensum rogum semianima pleraque inicerent corpora, rivique
									sanguinis flammam orientem restinguerent; postremo ipsi, caede
									miseranda suorum fatigati, cum armis medio incendio se
									iniecerunt.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p>iam caedi perpetratae victores Romani supervenerunt. ac primo
									conspectu tam foedae rei mirabundi parumper obstupuerunt;</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p>dein cum aurum argentumque cumulo rerum aliarum interfulgens
									aviditate ingenii humani rapere ex igni vellent, correpti alii
									flamma sunt, alii ambusti adflatu vaporis, cum receptus primis
									urgente ab tergo ingenti turba non esset.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="5"><p>ita Astapa sine praeda militum ferro ignique absumpta est.
									Marcius ceteris eius regionis metu in <pb n="451"/> deditionem
									acceptis victorem exercitum Carthaginem ad Scipionem reduxit.
									per eos ipsos dies perfugae a Gadibus venerunt,</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="6"><p>pollicentes urbem Punicumque praesidium, quod in ea urbe esset,
									et imperatorem praesidii cum classe prodituros esse.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="7"><p>Mago ibi ex fuga substiterat navibusque in Oceano collectis
									aliquantum auxiliorum et trans fretum ex Africa ora et ex
									proximis Hispaniae locis per Hannonem praefectum coegerat.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="8"><p>fide accepta dataque perfugis et Marcius eo cum expeditis
									cohortibus et Laelius cum septem triremibus, quinqueremi una est
									missus, ut terra marique communi consilio rem gererent.</p></div></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>