<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:28.12.6-28.12.15</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:28.12.6-28.12.15</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xml:lang="eng"><text><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="part" n="2"><div type="textpart" subtype="book" n="28"><div type="textpart" subtype="chapter" n="12"><div type="textpart" subtype="section" n="6"><p>post Hasdrubalis vero exercitum cum duce, in quibus spes omnis
									reposita victoriae fuerat, deletum cedendoque in angulum
									Bruttium cetera Italia concessum, cui non videatur mirabile
									nullum motum in castris factum?</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="7"><p>nam ad cetera id quoque accesserat, ut ne alendi quidem exercitus
									nisi ex Bruttio agro spes esset, qui, ut omnis coleretur,
									exiguus tamen tanto alendo exercitui erat;</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="8"><p>tum magnam partem iuventutis abstractam a cultu agrorum bellum
									occupaverat et mos vitio etiam insitus genti per latrocinia
									militiam exercendi.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="9"><p>nec ab domo quicquam mittebatur de Hispania retinenda sollicitis,
									tamquam omnia prospera in Italia essent.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="10"><p>in Hispania res quadam ex parte eandem fortunam, quadam longe
									disparem habebant: eandem, quod proelio victi Carthaginienses
									duce amisso in ultimam Hispaniae oram usque ad Oceanum compulsi
									erant, disparem autem,</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="11"><p>quod Hispania non quam Italia modo, sed quam ulla pars terrarum
									bello reparando aptior erat locorum hominumque ingeniis.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="12"><p>itaque ergo prima Romanis inita provinciarum, quae quidem
									continentis sint, postrema omnium, nostra demum aetate, ductu
									auspicioque Augusti Caesaris perdomita est.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="13"><p>ibi tum Hasdrubal Gisgonis, maximus clarissimusque eo bello
									secundum Barcinos dux, regressus ab Gadibus rebellandi ape,
									adiuvante Magone Hamilcaris filio, dilectibus per ulteriorem
									Hispaniam habitis ad quinquaginta milia peditum, quattuor milia
									et quingentos equites armavit.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="14"><p>de equestribus copiis ferme inter auctores convenit; peditum
									septuaginta milia quidam adducta ad Silpiam urbem scribunt.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="15"><p>ibi super campos patentes duo duces Poeni ea mente, ne
									detrectarent certamen, considerunt.</p></div></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>