<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:27.50.1-27.50.11</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:27.50.1-27.50.11</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xml:lang="eng"><text><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="part" n="2"><div type="textpart" subtype="book" n="27"><div type="textpart" subtype="chapter" n="50"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>Nero ea nocte, quae secuta est pugnam, <hi rend="italics">profectus</hi> citatiore quam inde venerat agmine die sexto
									ad stativa sua atque ad hostem pervenit.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p>iter eius frequentia minore, quia nemo praecesserat nuntius,
									laetitia vero tanta, vix ut compotes mentium prae gaudio essent,
									celebratum est.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p>nam Romae neuter animi habitus satis dici enarrarique potest, nec
									quo incerta expectatione eventus civitas fuerat, nec quo
									victoriae famam accepit.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p>numquam per omnis dies, <pb n="419"/> ex quo Claudium consulem
									profectum fama attulit, ab orto sole ad occidentem aut senator
									quisquam a curia atque ab magistratibus abscessit aut populus e
									foro.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="5"><p>matronae, quia nihil in ipsis opis erat, in preces
									obtestationesque versae, per omnia delubra vagae suppliciis
									votisque fatigare deos.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="6"><p>tam sollicitae ac suspensae civitati fama incerta primo accidit
									duos Narnienses equites in castra, quae in faucibus Umbriae
									opposita erant, venisse ex proelio nuntiantes caesos hostes.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="7"><p>et primo magis auribus quam animis id acceptum erat ut maius
									laetiusque, quam quod mente capere aut satis credere possent, et
									ipsa celeritas fidem impediebat, quod biduo ante pugnatum
									dicebatur.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="8"><p>litterae deinde ab L. Manlio Acidino missae ex castris adferuntur
									de Narniensium equitum adventu.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="9"><p>hae litterae per forum ad tribunal praetoris latae senatum curia
									exciverunt; tantoque certamine ac tumultu populi ad fores curiae
									concursum est, ut adire nuntius non posset, sed traheretur a
									percunctantibus vociferantibusque, ut in rostris prius quam in
									senatu litterae recitarentur.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="10"><p>tandem summoti et coerciti a magistratibus, dispensarique
									laetitia inter inpotentes eius animos potuit.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="11"><p>in senatu primum, deinde in contione litterae recitatae sunt; et
									pro cuiusque ingenio aliis iam certum gaudium, aliis nulla ante
									futura fides erat, quam legatos consulumve litteras
									audissent.</p></div></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>