<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:27.10.1-27.10.13</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:27.10.1-27.10.13</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xml:lang="eng"><text><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="part" n="2"><div type="textpart" subtype="book" n="27"><div type="textpart" subtype="chapter" n="10"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>consules hortari et consolari senatum et dicere alias colonias in
									fide atque officio pristino fore; eas quoque ipsas, quae officio
									decesserint, si legati circa eas colonias mittantur, qui
									castigent, non qui precentur, verecundiam imperii habituras
									esse.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p>permissum ab senatu iis cum esset, agerent facerentque ut e re
									publica ducerent, pertemptatis prius aliarum coloniarum animis
									citaverunt legatos quaesiveruntque ab iis, ecquid milites ex
									formula paratos haberent.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p>pro duodeviginti coloniis M. Sextilius Fregellanus respondit et
									milites ex formula <pb n="369"/> paratos esse,</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p>et, si pluribus opus esset, pluris daturos et, quidquid aliud
									imperaret velletque populus Romanus, enixe facturos: ad id sibi
									neque opes deesse et animum etiam superesse.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="5"><p>consules parum sibi videri praefati pro merito eorum sua voce
									conlaudari eos, nisi universi patres iis in curia gratias
									egissent, sequi in senatum eos iusserunt.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="6"><p>senatus quam poterat honoratissimo decreto adlocutus eos mandat
									consulibus, ut ad populum quoque eos producerent et inter multa
									alia praeclara, quae ipsis maioribusque suis praestitissent,
									recens etiam meritum eorum in rem publicam commemorarent.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="7"><p>ne nunc quidem post tot saecula sileantur fraudenturve laude sua:
									Signini fuere et Norbani Saticulanique et Fregellani et Lucerini
									et Venusini et <choice><sic>Brundusini</sic><corr>Brundisini</corr></choice> et Hadriani et Firmani et Ariminenses,</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="8"><p>et ab altero mari Pontiani et Paestani et Cosani, et mediterranei
									Beneventani et Aesernini et Spoletini et Placentini et
									Cremonenses.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="9"><p>harum coloniarum subsidio tum imperium populi Romani stetit,
									iisque gratiae in senatu et apud populum actae.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="10"><p>duodecim aliarum coloniarum, quae detractaverunt imperium,
									mentionem fieri patres vetuerunt, neque illos dimitti neque
									retineri neque appellari a consulibus. ea tacita castigatio
									maxime ex dignitate populi Romani visa est.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="11"><p>cetera expedientibus quae ad bellum opus erant, consulibus aurum
									vicensimarium, quod in sanctiore aerario ad ultimos casus
									servabatur, promi placuit. prompta ad quattuor milia pondo
									auri.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="12"><p>inde quingena pondo data consulibus et M. Marcello et P. Sulpicio
									proconsulibus et L. Veturio praetori,</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="13"><p>qui Galliam provinciam erat sortitus, additumque Fabio consuli
									centum pondo auri praecipuum, quod in arcem Tarentinam
									portaretur; cetero auro usi sunt ad vestimenta praesenti pecunia
									locanda exercitui, qui in Hispania bellum secunda sua fama
									ducisque gerebat.</p></div></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>