<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:27.1.1-27.1.14</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:27.1.1-27.1.14</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xml:lang="eng"><text><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="part" n="2"><div type="textpart" subtype="book" n="27"><div type="textpart" subtype="chapter" n="1"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>hic status rerum in Hispania erat. in Italia consul Marcellus
									Salapia per proditionem recepta Marmoreas et Meles de Samnitibus
									vi cepit.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p>ad tria milia militum ibi Hannibalis, quae praesidii causa
									relicta <pb n="356"/> erant, oppressa. praeda — et aliquantum
									eius fuit militi concessa. tritici quoque ducenta quadraginta
									milia modium et centum decem milia hordei inventa.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p>ceterum nequaquam inde tantum gaudium fuit quanta clades intra
									paucos dies accepta est haud procul Herdonea urbe.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p>castra ibi Cn. Fulvius proconsul habebat spe recipiundae
									Herdoneae, quae post <choice><sic>Cannenser</sic><corr>Cannensem</corr></choice> cladem ab Romanis defecerat, nec loco satis tuto
									posita nec praesidiis firmata.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="5"><p>neglegentiam insitam ingenio ducis augebat spes ea, quod labare
									iis adversus <choice><sic>Poenur</sic><corr>Poenum</corr></choice> fidem senserat, postquam Salapia amissa excessisse iis
									locis in Bruttios Hannibalem auditum est.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="6"><p>ea omnia ab Herdonea per occultos nuntios delata Hannibali simul
									curam sociae retinendae urbis et spem fecere incautum hostem
									adgrediendi. exercitu expedito, ita ut famam prope praeveniret,
									magnis itineribus ad Herdoneam contendit et, quo plus terroris
									hosti obiceret, acie instructa accessit.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="7"><p>par audacia Romanus, consilio et viribus impar, copiis raptim
									eductis conflixit. quinta legio et sinistra ala acriter pugnam
									inierunt.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="8"><p>ceterum Hannibal signo equitibus dato, ut, cum pedestres acies
									occupassent praesenti certamine oculos animosque, circumvecti
									pars castra hostium pars terga pugnam <hi rend="italics">spectantium</hi> invaderent, ipse Cn. Fulvi similitudinem
									nominis</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="9"><p>quia Cn. Fulvium praetorem biennio ante in isdem devicerat locis,
									increpans, similem eventum pugnae fore adfirmabat.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="10"><p>neque ea spes vana fuit; nam cum comminus acie et peditum
									certamine multi cecidissent Romanorum,</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="11"><p>starent tamen ordines signaque, <choice><sic>equestrie</sic><corr>equestris</corr></choice> tumultus a tergo, simul a castris clamor hostilis
									auditus sextam ante legionem, quae in secunda acie posita prior
									ab Numidis turbata est, quintam deinde atque eos, qui ad prima
									signa erant, avertit.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="12"><p>pars in fugam effusi, pars in medio caesi, ubi et ipse Cn.
									Fulvius cum undecim tribunis militum cecidit.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="13"><p>Romanorum sociorumque quot caesa in eo proelio milia sint, quis
									pro certo adfirmet, cum alibi <pb n="357"/> : tredecim milia,
									alibi haud plus quam septem inveniam? castris praedaque victor
									potitur.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="14"><p>Herdoneam quia et defecturam fuisse ad Romanos comperit nec
									mansuram in fide, si inde abscessisset, multitudine omni
									Metapontum ac Thurios traducta incendit; occidit principes, qui
									cum Fulvio conloquia occulta habuisse comperti sunt.</p></div></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>