<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:26.43.1-26.43.8</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:26.43.1-26.43.8</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xml:lang="eng"><text><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="part" n="2"><div type="textpart" subtype="book" n="26"><div type="textpart" subtype="chapter" n="43"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>cetera, quae munienda erant, cum perfecisset, naves etiam in
									portu, velut maritimam quoque ostentans obsidionem, instruxit;
									circumvectusque <pb n="345"/> classem cum monuisset praefectos
									navium, at vigilias <choice><sic>nocturnes</sic><corr>nocturnas</corr></choice> intenti servarent, omnia ubique primo obsessum hostem
									conari,</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p>regressus in castra, at consilii sui rationem, quod ab urbe potissimum oppugnanda bellum
									orsus esset, militibus ostenderet et <choice><sic>ppei</sic><corr>spem</corr></choice> potiundae cohortando faceret, contione advocata ita
									disseruit: </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p>“ad urbem unam oppugnandam si quis vos adductos credit, is magis operis vestri quam <choice><sic>emolunienti</sic><corr>emolumenti</corr></choice> rationem exactam, milites, habet. oppugnabitis enim
									vere moenia unius urbis, sed in una urbe universam ceperitis
									Hispaniam.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p>hic sunt obsides <choice><sic>oxnnium</sic><corr>omnium</corr></choice> nobilium regum populorumque; qui simul in potestate
									vestra erunt, extemplo omnia, quae nunc sub Carthaginiensibus
									sunt, in dicionem tradent;</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="5"><p>hic <choice><sic>pecnnia</sic><corr>pecunia</corr></choice> omnis hostium, sine qua neque illi gerere bellum
									possunt, quippe qui mercennarios exercitus alant, et quae nobis
									maximo usui ad conciliandos animos barbarorum erit;</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="6"><p>hic tormenta, arma, omnis apparatus belli est, qui simul et vos
									instruet et hostis nudabit.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="7"><p>potiemur praeterea cum pulcherrima opulentissimaque arbe, tum
									opportunissima portu egregio, unde terra marique, quae belli
									usus poscunt, suppeditentur. quae cum magna ipsi habebimus, tum
									dempserimus hostibus multo maiora.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="8"><p>haec illis arx, hoc horreum, aerarium, armamentarium, hoc omnium rerum receptaculum est;
									huc rectus ex Africa cursus est; haec una inter Pyrenaeum et
									Gadis statio; hinc omni Hispaniae imminet Africa.” * * *</p></div></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>