<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:26.27.1-26.27.17</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:26.27.1-26.27.17</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xml:lang="eng"><text><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="part" n="2"><div type="textpart" subtype="book" n="26"><div type="textpart" subtype="chapter" n="27"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>interrupit hos sermones nocte, quae pridie Quinquatrus fuit,
									pluribus simul locis circa forum incendium ortum.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p>eodem tempore septem tabernae, quae postea quinque, et
									argentariae, quae nunc novae appellantur, arsere;</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p>conprehensa postea privata aedificia — neque enim tum basilicae
									erant — , conprehensae lautumiae forumque piscatorium et atrium
									regium.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p>aedis Vestae vix defensa est tredecim maxime servorum opera, qui
									in publicum redempti ac manu missi sunt.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="5"><p>nocte ac die continuatum incendium fuit; nec ulli dubium erat
									humana id fraude factum esse, quod pluribus simul locis, et iis
									diversis, ignes coorti essent. itaque consul ex auctoritate
									senatus pro contione edixit,</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="6"><p>qui, quorum opera id conflatum incendium, profiteretur, praemium
									fore libero pecuniam, servo libertatem.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="7"><p>eo praemio inductus Campanorum Calaviorum servus — Manus ei nomen
									erat — indicavit dominos et quinque praeterea iuvenes nobiles
									Campanos, quorum parentes a Q. Fulvio securi percussi erant, id
									incendium fecisse vulgoque facturos alia, ni conprendantur.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="8"><p>conprehensi ipsi familiaeque eorum. et primo elevabatur index
									indiciumque: pridie eum verberibus castigatum ab dominis
									discessisse, per iram ac levitatem ex re fortuita crimen
									commentum;</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="9"><p>ceterum ut coram coarguebantur, et quaestio ex ministris
									facinoris foro medio <pb n="325"/> haberi coepta est, fassi
									omnes, atque in dominos servosque conscios animadversum est.
									indici libertas data et viginti milia aeris.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="10"><p>consuli Laevino Capuam praetereunti circumfusa multitudo
									Campanorum est obsecrantium cum lacrinis, ut sibi Romam ad
									senatum ire liceret oratum, si qua misericordia tandem flecti
									possent, ne se ad ultimum perditum irent nomenque Campanorum a
									Q. Flacco deleri sinerent.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="11"><p>Flaccus sibi privatam simultatem cum Campanis negare ullam <choice><sic>ease;</sic><corr>esse:</corr></choice> publicas inimicitias et esse et futuras, quoad eo
									animo esse erga populum Romanum sciret.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="12"><p>nullam enim in terris gentem esse, nullum infestiorem populum
									nomini Romano. ideo se moenibus inclusos tenere eos, quia, si
									qui evasissent aliqua, velut feras bestias per agros vagari et
									laniare et trucidare quodcumque obvium detur.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="13"><p>alios ad Hannibalem transfugisse, alios ad Romam incendendam
									profectos. inventurum in semusto foro consulem vestigia sceleris
									Campanorum.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="14"><p>Vestae aedem petitam et aeternos ignes et conditum in penetrali
									fatale pignus imperi Romani. se minime censere tutum esse
									Campanis potestatem intrandi Romana moenia fieri.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="15"><p>Laevinus Campanos iure iurando a Flacco adactos, quinto die, quam
									ab senatu responsum accepissent Capuam redituros, sequi se Romam
									iussit.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="16"><p>hac circumfusus multitudine, simul Siculis obviam egressis
									secutisque Romam, praebuit <hi rend="italics">speciem dolentis
										duarzum</hi> clarissimarum urbium excidio ac celeberrimis
									viris victos bello accusatores in urbem adducentia.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="17"><p>de re publica tamen primum ac de provinciis ambo consules ad
									senatum rettulere.</p></div></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>