<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:26.2.1-26.2.16</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:26.2.1-26.2.16</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xml:lang="eng"><text><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="part" n="2"><div type="textpart" subtype="book" n="26"><div type="textpart" subtype="chapter" n="2"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>principio eius anni cum de litteris L. Marcii referretur, res gestae magnificae senatui
									visae; titulus. honoris, quod imperio non populi iussu, non ex
									auctoritate patrum dato “propraetor senatui” scripserat, magnam
									partem <choice><sic>horinurn</sic><corr>hominum</corr></choice> offendebat:</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p>rem mali exempli esse, imperatores legi ab exercitibus et
									sollemne auspicandorum <pb n="293"/> comitiorum in castra et
									provincias procul <hi rend="italics">ab</hi> legibus
									magistratibusque ad militarem temeritatem transferri.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p>et cum quidam referendum ad senatum censerent, melius visum
									differri eam consultationem, <choice><sic>done</sic><corr>donec</corr></choice> proficiscerentur equites, qui ab Marcio litteras
									attulerant.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p>rescribi de frumento et vestimentis exercitus placuit eam utramque rem curae fore
									senatui; adscribi <choice><sic>auten</sic><corr>autem</corr></choice> “propraetori L. Marcio” non placuit, ne id ipsum, quod
									consultationi reliquerant, pro praeiudicato ferret.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="5"><p>dimissis equitibus de nulla re prius consules rettulerunt,
									omniumque in unum sententiae congruebant, agendum cum tribunis
									plebis esse, primo quoque tempore ad plebem ferrent, quem cum
									imperio mitti placeret in Hispaniam ad eum exercitum, cui Cn.
									Scipio imperator praefuisset.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="6"><p>ea res cum tribunis acta promulgataque est. sed aliud certamen
									occupaverat animos.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="7"><p>C. Sempronius Blaesus die dicta Cn. Fulvium ob exercitum in
									Apulia amissum in contionibus vexabat, multos imperatores
									temeritate atque inscitia exercitum in locum praecipitem
									perduxisse dictitans,</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="8"><p>neminem praeter Cn. Fulvium ante conrupisse omnibus vitiis
									legiones suas, quam proderet. itaque vere dici posse prius eos
									perisse, quam viderent hostem, nec ab Hannibale, sed ab
									imperatore suo victos esse.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="9"><p>neminem, cum suffragium ineat, satis cernere, cui imperium, cui
									exercitum permittat. quid interfuisse inter Ti. Sempronium <hi rend="italics">et Cn.</hi><hi rend="italics">Fulvium</hi>?</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="10"><p>Ti. Sempronium, cum ei servorum exercitus datus esset, brevi
									effecisse disciplina atque imperio, ut nemo eorum generis ac
									sanguinis sui memor in acie esset, praesidio sociis, hostibus
									terrori essent; Cumas, Beneventum aliasque urbes eos velut e
									faucibus Hannibalis ereptas populo Romano restituisse:</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="11"><p>Cn. Fulvium Quiritium Romanorum exercitum, honeste genitos,
									liberaliter educatos servilibus vitiis imbuisse. ergo effecisse,
									ut feroces et inquieti inter socios, ignavi et inbelles inter
									hostes essent nec impetum modo Poenorum, <pb n="294"/> sed ne
									clamorem quidem sustinere possent.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="12"><p><choice><sic>nee</sic><corr>nec</corr></choice> hercule mirum esse <hi rend="italics">cessisse</hi>
									milites in acie, cum primus omnium imperator fugeret;</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="13"><p>magis mirari se aliquos stantis cecidisse, et non omnes comites
									Cn. Fulvi fuisse pavoris ac fugae. C. Flaminium, L. Paulum, L.
									Postumium, Cn. ac P. Scipiones cadere in acie maluisse quam
									deserere circumventos exercitus:</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="14"><p>Cn. <choice><sic>Fulviuln</sic><corr>Fuluium</corr></choice> prope unum nuntium deleti exercitus Romam redisse.
									facinus indignum esse Cannensem exercitum, quod <choice><sic>ey</sic><corr>ex</corr></choice> acie fugerit, in Siciliam deportatum, ne prius inde
									dimittatur, quam hostis ex Italia decesserit, et hoc idem in Cn.
									Fulvi legionibus nuper decretum:</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="15"><p>Cn. Fulvio fugam ex proelio ipsius temeritate commisso impunitam
									esse, et eum in ganea lustrisque, ubi <choice><sic>iuventamn</sic><corr>iuuentam</corr></choice> egerit,</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="16"><p>senectutem acturum, milites, qui nihil aliud peccaverint, quam
									quod imperatoris similes fuerint, relegatos prope in exilium
									ignominiosam pati <choice><sic>militianm</sic><corr>militiam;</corr></choice> adeo imparem libertatem Romae diti ac pauperi,
									honorato atque inhonorato esse.</p></div></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>