<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:25.17.1-25.17.7</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:25.17.1-25.17.7</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xml:lang="eng"><text><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="part" n="2"><div type="textpart" subtype="book" n="25"><div type="textpart" subtype="chapter" n="17"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>sunt qui in agro Beneventano prope Calorem fluvium contendant a
									castris cum lictoribus ac tribus servis lavandi causa
									progressum,</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p>cum forte inter salicta innata ripis laterent hostes, nudum atque
									inermem saxisque, quae volvit amnis, propugnantem
									interfectum.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p>sunt qui haruspicum monitu quingentos passus a castris
									progressum, uti loco puro ea quae ante dicta prodigia sunt
									procuraret, ab insidentibus forte locum duabus turmis Numidarum
									circumventum scribant. adeo nec locus nec ratio mortis in viro
									tam claro et insigni constat. funeris quoque Gracchi varia est
									fama.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p>alii in castris Romanis sepultum ab suis, alii ab Hannibale — et
									ea vulgatior fama est — tradunt in vestibulo Punicorum castrorum
									rogum extructum esse,</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="5"><p>armatum exercitum decucurrisse cum tripudiis Hispanorum
									motibusque armorum et corporum suae cuique genti adsuetis, ipso
									Hannibale omni rerum verborumque honore exequias <pb n="259"/>
									celebrante. haec tradunt, qui in Lucanis rei gestae auctores
									sunt.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="6"><p>si illis, qui ad Calorem fluvium interfectum memorant, credere
									velis, capitis tantum Gracchi hostes potiti sunt;</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="7"><p>eo delato ad Hannibalem, missus ab eo confestim Carthalo, qui in
									castra Romana ad Cn. Cornelium quaestorem deferret. is funus
									imperatoris in castris celebrantibus cum exercitu Beneventanis
									fecit.</p></div></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>