<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:24.6.4-24.7.10</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:24.6.4-24.7.10</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xml:lang="eng"><text><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="part" n="2"><div type="textpart" subtype="book" n="24"><div type="textpart" subtype="chapter" n="6"><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p>Appius Claudius praetor, cuius Sicilia provincia erat, ubi ea
									accepit, extemplo legatos ad Hieronymum misit. qui cum sese ad
									renovandam societatem, quae cum avo fuisset, venisse dicerent,
									per ludibrium auditi dimissique sunt ab quaerente per iocum
									Hieronymo, quae fortuna eis pugnae ad Cannas fuisset; vix
									credibilia enim legatos Hannibalis narrare;</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="5"><p>velle, quid veri sit, scire, ut ex eo, utram spem sequatur,
									consilium capiat.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="6"><p>Romani, cum serio legationes audire coepisset, redituros se ad
									eum dicentes esse, monito magis eo quam rogato, ne fidem temere
									mutaret, proficiscuntur.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="7"><p>Hieronymus legatos Carthaginem misit ad foedus ex societate cum
									Hannibale pacta faciendum. convenit, ut, cum Romanos Sicilia
									expulissent — id <pb n="188"/> autem brevi fore, si naves atque
									exercitum misissent — , Himera amnis, qui ferme dividit <hi rend="italics">insulam,</hi> finis regni Syracusani ac
									Punici imperii esset.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="8"><p>aliam deinde inflatus adsentationibus eorum, qui eum non Hieronis
									tantum sed Pyrrhi etiam regis, materni avi, iubebant meminisse,
									legationem misit, qua aecum censebat Sicilia sibi omni cedi,
									Italiae imperium proprium quaeri Carthaginiensi populo.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="9"><p>hanc levitatem ac iactationem animi neque mirabantur in iuvene
									furioso neque arguebant, dummodo averterent eum ab Romanis.</p></div></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="7"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>sed omnia in eo praecipitia ad exitium fuerunt. nam cum
									praemissis Hippocrate atque Epicyde cum binis milibus armatorum
									ad temptandas urbes, quae praesidiis tenebantur Romanis,</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p>et ipse in Leontinos cum cetero omni exercitu — erant autem ad
									quindecim milia peditum equitumque — </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p>profectus erat, liberas aedis coniurati — et omnes forte
									militabant — imminentes viae angustae, qua descendere ad forum
									rex solebat, sumpserunt.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p>ibi cum instructi armatique ceteri transitum expectantes starent,
									uni ex eis — Dinomeni fuit nomen — , quia custos corporis erat,
									partes datae sunt, ut, cum adpropinquaret ianuae rex, per causam
									aliquam in angustiis sustineret ab tergo agmen. ita ut
									convenerat factum est.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="5"><p>tamquam laxaret elatum pedem ab stricto nodo, moratus turbam
									Dinomenes tantum intervalli fecit, ut, cum in praetereuntem sine
									armatis regem impetus fieret, confoderetur aliquot prius
									vulneribus quam succurri posset.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="6"><p>clamore et tumultu audito in Dinomenem iam <choice><sic>baud</sic><corr>haud</corr></choice> dubie obstantem tela coniciuntur, inter quae tamen
									duobus acceptis vulneribus evasit.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="7"><p>fuga satellitum, ut iacentem videre regem, facta est.
									interfectores pars in forum ad multitudinem laetam libertate,
									pars Syracusas pergunt ad praeoccupanda Adranodori regiorumque
									aliorum consilia.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="8"><p>incerto rerum statu Ap. Claudius bellum oriens ex propinquo cum
									cerneret, senatum litteris certiorem fecit Siciliam
									Carthaginiensi populo et Hannibali conciliari; <pb n="189"/></p></div><div type="textpart" subtype="section" n="9"><p>ipse adversus Syracusana consilia <hi rend="italics">ad</hi>
									provinciae regnique fines omnia convertit praesidia.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="10"><p>exitu anni eius Q. Fabius ex auctoritate senatus puteolos, per
									bellum coeptum frequentari emporium, communiit praesidiumque
									inposuit.</p></div></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>